• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De oratione De Oratione

XIII.

[1] Ceterum quae ratio est manibus quidem ablutis, spiritu uero sordente orationem obire, quando et ipsis manibus spiritales munditiae sint necessariae, ut a falso, a caede, a saeuitia, a ueneficiis, ab idololatria ceterisque maculis, quae spiritu conceptae manuum opera transiguntur, purae alleuentur? Hae sunt uerae munditiae, non quas plerique superstitiose curant, ad omnem orationem, etiam cum a lauacro totius corporis ueniunt, aquam sumentes. [2] Id cum scrupulosis percunctarer et rationem requirerem, comperi commemorationem esse Pilati: manus abluisse in Domini deditione. Nos Dominum adoramus, non dedimus, immo et aduersari debemus deditoris exemplo nec propterea manus abluere, nisi ob aliquod conuersationis humanae inquinamentum conscientiae causa. Ceterum satis mundae sunt manus quas cum toto corpore in Christo semel lauimus.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Oratione
Übersetzungen dieses Werks
De l'oraison dominicale vergleichen
On Prayer vergleichen
Über das Gebet (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung