II.
[1] Vellem autem pauca te cum Fortunae ipsius verbis agitare. Tu igitur, an ius postulet, animadverte:
[2] «Quid tu, homo, ream me cotidianis agis querelis? quam tibi fecimus iniuriam? quae tibi tua detraximus bona? [3] Quovis iudice de opum dignitatumque mecum possessione contende et, si cuiusquam mortalium proprium quid horum esse monstraveris, ego iam tua fuisse, quae repetis, sponte concedam.
[4] Cum te matris utero produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi, meis opibus fovi et, quod te nunc impatientem nostri facit, favore prona indulgentius educavi: omnium, quae mei iuris sunt affluentia et splendore circumdedi. [5] Nunc mihi retrahere manum libet; habes gratiam velut usus alienis, non habes ius querelae tamquam prorsus tua perdideris. [6] Quid igitur ingemescis? Nulla tibi a nobis est allata violentia. Opes, honores ceteraque talium mei sunt iuris. Dominam S. 38 famulae cognoscunt, mecum veniunt, me abeunte discedunt. [7] Audacter adfirmem, si tua forent, quae amissa conquereris, nullo modo perdidisses.
[8] An ego sola meum ius exercere prohibebor? Licet caelo proferre lucidos dies eosdemque tenebrosis noctibus condere, licet anno terrae vultum nunc floribus frugibusque redimire, nunc nimbis frigoribusque confundere. Ius est mari nunc strato aequore blandiri, nunc procellis ac fluctibus inhorrescere. Nos ad constantiam nostris moribus alienam inexpleta hominum cupiditas alligabit? [9] Haec nostra vis est, hunc continuum ludum ludimus: rotam volubili orbe versamus, infima summis, summa infimis mutare gaudemus. [10] Ascende, si placet, sed ea lege, ne, uti cum ludicri mei ratio poscet, descendere iniuriam putes.
[11] An tu mores ignorabas meos? Nesciebas Croesum regem Lydorum Cyro paulo ante formidabilem, mox deinde miserandum rogi flammis traditum misso caelitus imbre defensum? [12] Num te praeterit Paulum Persi regis a se capti calamitatibus pias impendisse lacrimas? Quid tragoediarum clamor aliud deflet nisi indiscreto ictu fortunam felicia regna vertentem? [13] Nonne adulescentulus δύο πίθους, τὸν μὲν ἕνα κακῶν τὸν δε ἕτερον ἑάων in Iovis limine iacere didicisti? [14] Quid, si uberius de bonorum parte sumpsisti, quid, si a te non tota discessi, quid, si haec ipsa mei mutabilitas iusta tibi causa est sperandi meliora, tamenne animo contabescas et intra commune omnibus regnum locatus proprio vivere iure desideres?»
Si quantas rapidis flatibus incitus
Pontus versat harenas,
Aut quot stelliferis edita noctibus
Caelo sidera fulgent,
Tantas fundat opes nec retrahat manum
Pleno copia cornu,
S. 40 Humanum miseras haud ideo genus
Cesset flere querelas.
Quamvis vota libens excipiat deus
Multi prodigus auri
Et claris avidos ornet honoribus,
Nil iam parta videntur,
Sed quaesita vorans saeva rapacitas
Alios pandit hiatus.
Quae iam praecipitem frena cupidinem
Certo fine retentent,
Largis cum potius muneribus fluens
Sitis ardescit habendi?
Numquam dives agit qui trepidus gemens
Sese credit egentem.»