VI.
[1] Gloria vero quam fallax saepe, quam turpis est! Unde non iniuria tragicus exclamat:
ὦ δόξα δόξα, μυρίοισι δὴ βροτῶν
οὐδὲν γεγῶσι βίοτον ὤγκωσας μέγαν.
[2] Plures enim magnum saepe nomen falsis vulgi opinionibus abstulerunt; quo quid turpius excogitari potest! nam qui falso praedicantur, suis ipsi necesse est laudibus erubescant. [3] Quae si etiam meritis conquisita sint, quid tamen sapientis adiecerint conscientiae, qui bonum suum non populari rumore, sed conscientiae veritate metitur?
[4] Quodsi hoc ipsum propagasse nomen pulchrum videtur, consequens est, ut foedum non extendisse iudicetur. [5] Sed cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit, ad quas unius fama hominis nequeat pervenire, fit, ut, quem tu aestimas esse gloriosum, proxima parte terrarum videatur inglorius.
[6] Inter haec vero popularem gratiam ne commemoratione quidem dignam puto, quae nec iudicio provenit nec umquam firma perdurat.
[7] Iam vero quam sit inane, quam futtile nobilitatis nomen, quis non videat? Quae si ad claritudinem refertur, aliena est. Videtur namque esse nobilitas quaedam de meritis veniens laus parentum. [8] Quodsi claritudinem praedicatio facit, illi sint clari necesse est, qui praedicantur. Quare S. 84 splendidum te, si tuam non habes, aliena claritudo non efficit. [9] Quodsi quid est in nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut imposita nobilibus necessitudo videatur, ne a maiorum virtute degeneret.
Omne hominum genus in terris simili surgit ab ortu;
Unus enim rerum pater est, unus cuncta ministrat.
Ille dedit Phoebo radios, dedit et cornua lunae,
Ille homines etiam terris dedit ut sidera caelo.
Hic clausit membris animos celsa sede petitos.
Mortales igitur cunctos edit nobile germen.
Quid genus et proavos strepitis? Si primordia vestra
Auctoremque deum spectes, nullus degener exstat,
Ni vitiis peiora fovens proprium deserat ortum.