VII.
[1] Quid autem de corporis voluptatibus loquar, quarum appetentia quidem plena est anxietatis, satietas vero paenitentiae? [2] Quantos illae morbos, quam intolerabiles dolores quasi quendam fructum nequitiae fruentium solent referre corporibus! [3] Quarum motus quid habeat iucunditatis, ignoro. Tristes vero esse voluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum volet, intelleget.
[4] Quae si beatos explicare possunt, nihil causae est, quin pecudes quoque beatae esse dicantur, quarum omnis ad explendam corporalem lacunam festinat intentio. [5] Honestissima quidem coniugis foret liberorumque iucunditas; sed nimis e natura dictum est nescioquem filios invenisse tortores. Quorum quam sit mordax quaecumque condicio, neque alias expertum te neque nunc anxium necesse est admonere. [6] In quo Euripidis mei sententiam probo, qui carentem liberis infortunio dixit esse felicem.
Habet hoc voluptas omnis,
Stimulis agit fruentes
Apiumque par volantum,
Ubi grata mella fudit,
Fugit et nimis tenaci
Ferit icta corda morsu.
