VIII.
[1] Nihil igitur dubium est, quin hae ad beatitudinem viae devia quaedam sint, nec perducere quemquam eo valeant, ad quod se S. 86 perducturas esse promittunt. [2] Quantis vero implicitae malis sint, brevissime monstrabo. Quid enim? Pecuniamne congregare conaberis? [3] Sed eripies habenti. Dignitatibus fulgere velis? Danti supplicabis et, qui praeire ceteros honore cupis, poscendi humilitate vilesces. Potentiamne desideras? [4] Subiectorum insidiis obnoxius periculis subiacebis. Gloriam petas? [5] Sed per aspera quaeque distractus securus esse desistis. Voluptariam vitam degas? [6] Sed quis non spernat atque abiciat vilissimae fragilissimaeque rei, corporis, servum?
[7] Iam vero qui bona prae se corporis ferunt, quam exigua, quam fragili possessione nituntur! Num enim elephantos mole, tauros robore superare poteritis, num tigres velocitate praeibitis? [8] Respicite caeli spatium, firmitudinem, celeritatem et aliquando desinite vilia mirari. Quod quidem caelum non his potius est quam sua, qua regitur ratione, mirandum.
[9] Formae vero nitor ut rapidus est, ut velox et vernalium florum mutabilitate fugacior! [10] Quodsi, ut Aristoteles ait, Lyncei oculis homines uterentur, ut eorum visus obstantia penetraret, nonne introspectis visceribus illud Alcibiadis superficie pulcherrimum corpus turpissimum videretur? Igitur te pulchrum videri non tua natura, sed oculorum spectantium reddit infirmitas.
[11] Sed aestimate quam vultis nimio corporis bona, dum sciatis hoc, quodcumque miramini, triduanae febris igniculo posse dissolvi.
[12] Ex quibus omnibus illud redigere in summam licet, quod haec, quae nec praestare, quae pollicentur, bona possunt nec omnium bonorum congregatione perfecta sunt, ea nec ad beatitudinem quasi quidam calles ferunt nec beatos ipsa perficiunt.
Eheu, quae miseros tramite devios
Abducit ignorantia.
Non aurum in viridi quaeritis arbore
Nec vite gemmas carpitis,
Non altis laqueos montibus abditis,
Ut pisce ditetis dapes,
Nec vobis capreas si libeat sequi,
Tyrrhena captatis vada.
Ipsos quin etiam fluctibus abditos
Norunt recessus aequoris,
S. 88 Quae gemmis niveis unda feracior,
Vel quae rubentis purpurae
Nec non quae tenero pisce vel asperis
Praestent echinis litora.
Sed quonam lateat, quod cupiunt bonum,
Nescire caeci sustinent,
Et, quod stelliferum transabiit polum,
Tellure demersi petunt.
Quid dignum stolidis mentibus imprecer?
Opes, honores ambiant
Et, cum falsa gravi mole paraverint,
Tum vera cognoscant bona.
