• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Boethius, Anicius Manlius Severinus (480-524) Philosophiae consolatio Consolatio philosophiae
Liber quartus

III.

S. 126 [1] Videsne igitur, quanto in caeno probra volvantur, qua probitas luce resplendeat? In quo perspicuum est numquam bonis praemia, numquam sua sceleribus deesse supplicia. [2] Rerum etenim quae gerentur illud, propter quod unaquaeque res geritur, eiusdem rei praemium esse non iniuria videri potest, uti currendi in stadio, propter quam curritur, iacet praemium corona. [3] Sed beatitudinem esse id ipsum bonum, propter quod omnia geruntur, ostendimus. Est igitur humanis actibus ipsum bonum veluti praemium commune propositum, [4] atqui hoc a bonis non potest separari; neque enim bonus ultra iure vocabitur, qui careat bono; quare probos mores sua praemia non relinquunt. [5] Quantumlibet igitur saeviant mali, sapienti tamen corona non decidet, non arescet. Neque enim probis animis proprium decus aliena decerpit improbitas. [6] Quodsi extrinsecus accepto laetaretur, poterat hoc vel alius quispiam vel ipse etiam, qui contulisset, auferre. Sed quoniam id sua cuique probitas confert, tum suo praemio carebit, cum probus esse desierit. [7] Postremo cum omne praemium idcirco appetatur, quoniam bonum esse creditur, quis boni compotem praemii iudicet expertem?

[8] At cuius praemii? Omnium pulcherrimi maximique. Memento etenim corollarii illius, quod paulo ante praecipuum dedi, ac sic collige: [9] Cum ipsum bonum beatitudo sit, bonos omnes eo ipso, quod boni sint, fieri beatos liquet. [10] Sed qui beati sint, deos esse convenit. Est igitur praemium bonorum, quod nullus deterat dies, nullius minuat potestas, nullius fuscet improbitas, deos fieri.

[11] Quae cum ita sint, de malorum quoque inseparabili poena dubitare sapiens nequeat. Nam cum bonum malumque, item poenae atque praemium adversa fronte dissideant, quae in boni praemio videmus accedere, eadem necesse est in mali poena contraria parte respondeant. [12] Sicut igitur probis probitas ipsa fit praemium, ita improbis nequitia ipsa supplicium est. Iam vero quisquis afficitur poena, malo se affectum esse non dubitat. [13] Si igitur sese ipsi aestimare velint, possuntne sibi supplicii expertes videri, quos omnium malorum extremo nequitia non affecit modo, verum etiam vehementer infecit?

[14] Vide autem ex adversa parte bonorum, quae improbos poena comitetur. Omne namque, quod sit, unum esse ipsumque unum bonum esse paulo ante didicisti, cui consequens est, ut omne, quod sit, id etiam bonum esse videatur. [15] Hoc igitur modo quicquid a bono deficit, esse desistit; quo fit, ut mali desinant esse, quod fuerant; sed fuisse homines adhuc ipsa humani corporis reliqua species S. 128 ostentat. Quare versi in malitiam humanam quoque amisere naturam. [16] Sed cum ultra homines quemque provehere sola probitas possit, necesse est, ut, quos ab humana condicione deiecit, infra hominis meritum detrudat improbitas. Evenit igitur, ut, quem transformatum vitiis videas, hominem aestimare non possis. [17] Avaritia fervet alienarum opum violentus ereptor? Lupis similem dixeris. [18] Ferox atque inquies linguam litigiis exercet? Cani comparabis. [19] Insidiator occultus subripuisse fraudibus gaudet? Vulpeculis exaequetur. [20] Irae intemperans fremit? Leonis animum gestare credatur. [21] Pavidus ac fugax non metuenda formidat? Cervis similis habeatur. [22] Segnis ac stupidus torpet? Asinum vivit. [23] Levis atque inconstans studia permutat? Nihil avibus differt. [24] Foedis immundisque libidinibus immergitur? Sordidae suis voluptate detinetur. [25] Ita fit, ut qui probitate deserta homo esse desierit, cum in divinam condicionem transire non possit, vertatur in beluam.

Vela Neritii ducis

Et vagas pelago rates

Eurus appulit insulae,

Pulchra qua residens dea

Solis edita semine

Miscet hospitibus novis

Tacta carmine pocula.

Quos ut in varios modos

Vertit herbipotens manus,

Hunc apri facies tegit,

Ille Marmaricus leo

Dente crescit et unguibus.

Hic lupis nuper additus,

Flere dum parat, ululat.

Ille tigris ut Indica

Tecta mitis obambulat.

Sed licet variis malis

Numen Arcadis alitis

Obsitum miserans ducem

Peste solverit hospitis,

Iam tamen mala remiges

Ore pocula traxerant,

S. 130 Iam sues Cerealia

Glande pabula verterant,

Et nihil manet integrum

Voce, corpore perditis.

Sola mens stabilis super

Monstra, quae patitur, gemit.

O levem nimium manum

Nec potentia gramina,

Membra quae valeant licet,

Corda vertere non valent.

Intus est hominum vigor

Arce conditus abdita.

Haec venena potentius

Detrahunt hominem sibi

Dira, quae penitus meant

Nec nocentia corpori

Mentis vulnere saeviunt.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Consolatio philosophiae
Translations of this Work
Trost der Philosophie (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Nachwort Trost der Philosophie

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy