• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) Adversus Hermogenem

XIII.

[1] Et quaeretur, quomodo ex ea bona facta sint, quae ex demutatione nullo modo facta sunt. Unde in mala ac pessima boni atque optimi semen? Certe nec bona arbor fructus malos edit, quia nec deus nisi bonus, nec mala arbor bonos, quia nec materia est pessima. [2] Aut si dabimus illi aliquid etiam boni germinis, iam non erit uniformis naturae, id est malae in totum, sed iam tum duplex, id est malae et bonae naturae, et quaeretur iterum an in bono et malo potuerit conuenire, luci et tenebris, dulci et amaro. [3] Aut si potuit utriusque diuersitas, boni et mali, concurrisse et duplex natura fuisse materiae, amborum ferax fructuum, iam nec bona ipsa deo deputabuntur, ut nec mala illi inputentur, sed utraque species de materiae proprietate sumpta ad materiam pertinebit. Quo pacto neque gratiam bonorum deo debebimus nec inuidiam malorum, quia nihil de suo operatus ingenio; per quod probabitur manifeste materiae deseruisse.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Adversus Hermogenem
Übersetzungen dieses Werks
Against Hermogenes vergleichen
Contre Hermogène vergleichen
Gegen Hermogenes. (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung