• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) Adversus Hermogenem

XVI.

[1] Igitur in praestructione huius articuli et alibi forsitan retractandi equidem definio aut deo adscribendum et bonum et malum, quae ex materia fecit, aut materiae ipsi, ex qua fecit, aut utrumque utrique, qui ambo sibi obligantur, qui fecit et de qua fecit, aut alterum alteri; tertius enim praeter materiam et deum non est. [2] Porro si dei erit utramque, uidebitur deus etiam mali auctor; deus autem, ut bonus, auctor mali non erit. Si materiae utrumque, uidebitur materia etiam boni matrix; mala autem in totum materia boni non erit matrix. Si utriusque erit utrumque, in hoc quoque comparabitur deo materia et pares erunt ambo, ex aequo mali ac boni adfines; aequari autem deo materia non debet, ne duos deos efficiat. Si alterum alterius, utique dei bonum et materiae malum, neque malum deo neque materiae bonum adscribetur; et bona autem et mala deus de materia faciendo cum ea facit. [3] Haec si ita sunt, nescio qua possit euadere sententia Hermogenes qui deum, quoquo modo de materia malum condidit, siue uoluntate siue necessitate siue ratione, non putet mali auctorem. Porro si mali auctor est ipse qui fecit, plane socia materia per substantiae suggestum, excusas iam causam materiae introducendae. Nihilominus enim et per materiam deus auctor mali ostenditur, si ideo materia praesumpta est, ne deus mali auctor uideretur. Exclusa itaque materia, dum excluditur causa eius, superest uti deum omnia ex nihilo fecisse constet. [4] Videbimus an et mala, cum apparuerit, quae mala, et an mala interim ea quae putas. Dignius enim de suo arbitrio produxit haec quoque producendo de nihilo, quam de praeiudicio alieno, si de materia produxisset. Libertas, non necessitas, deo competit. Malo uoluerit mala a semetipso condidisse quam non potuerit non condidisse.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Adversus Hermogenem
Übersetzungen dieses Werks
Against Hermogenes vergleichen
Contre Hermogène vergleichen
Gegen Hermogenes. (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung