• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De carne Christi

XXII

[1] Deleant igitur et testimonia daemonum filium David proclamantia ad Iesum, sed testimonia apostolorum delere non poterunt, si daemonum indigna sunt. ipse imprimis Matthaeus, fidelissimus evangelii commentator ut comes domini, non aliam ob causam quam ut nos originis Christi carnalis compotes faceret ita exorsus est: Liber generaturae Iesu Christi filii David filii Abrahae. [2] his originis fontibus genere manante cum gradatim ordo deducitur ad Christi nativitatem, quid aliud quam caro ipsa Abrahae et David per singulos traducem sui faciens in virginem usque describitur inferens Christum--immo ipse Christus prodit --de virgine? [3] sed et Paulus, utpote eiusdem evangelii et discipulus et magister et testis, quia eiusdem apostolus Christi, confirmat Christum ex semine David secundum carnem, utique ipsius. ergo ex semine David caro Christi. sed secundum Mariae carnem ex semine David: ergo ex Mariae carne est dum ex semine est David. [4] quocunque detorseris dictum, aut ex carne est Mariae quod ex semine est David, aut ex David semine est quod ex carne est Mariae. totam hanc controversiam dirimit idem apostolus ipsum definiens esse Abrahae semen: cum Abrahae, utique multo magis David, quasi recentioris. [5] retexens enim promissionem benedictionis nationum in semine Abrahae, Et in semine tuo benedicentur omnes nationes, Non, inquit, dixit seminibus tanquam de pluribus, sed semine, de uno, quod est Christus. [6] qui haec nihilominus legimus et credimus, quam debemus et possumus agnoscere in Christo carnis qualitatem? utique non aliam quam Abrahae, siquidem semen Abrahae Christus: nec aliam quam Iesse, siquidem ex radice Iesse flos Christus: nec aliam quam David, siquidem fructus ex lumbis David Christus: nec aliam quam Mariae, siquidem ex Mariae utero Christus: et adhuc superius nec aliam quam Adae, siquidem secundus Adam Christus. consequens ergo est ut aut illos spiritalem carnem habuisse contendant, quo eadem conditio substantiae deducatur in Christum, aut concedant carnem Christi spiritalem non fuisse, quae non de spiritali stirpe censetur.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De carne Christi
Übersetzungen dieses Werks
De la chair de Jesus-Christ vergleichen
On the Flesh of Christ vergleichen
Über den Leib Christi. (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidation - On the flesh of Christ

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung