• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De corona militis

IX

[1] Quis denique patriarches, quis prophetes, quis leuites aut sacerdos aut archon, quis uel postea apostolus aut euangelizator aut episcopus inuenitur coronatus? Puto, nec ipsum Dei templum nec arca testamenti, nec tabernaculum martyrii, nec altare, nec candelabrum, quibus utique et in prima dedicationis sollemnitate et in secunda restitutionis gratulatione competisset coronari, si dignum Deo esset. [2] Atquin si figurae nostrae fuerunt, — nos enim sumus et templa Dei et altaria et luminaria et uasa, — hoc quoque figurate portendebant, homines Dei coronari non oportere. Imagini ueritas respondere debebit. Si forsitan opponis ipsum Christum coronatum, ad hoc breuiter interim audies: "Sic et tu coronare; licitum est." [3] Tamen nec illam impietatis contumeliosae coronam populus consciuit. Romanorum militum fuit commentum, ex usu rei saecularis, quem populus Dei nec publicae umquam laetitiae nec ingenitae luxuriae nomine admisit, facilius cum tympanis et tibiis et psalteriis reuertens de captiuitate Babyloniae quam cum coronis, et post cibum et potum exsurgens ad ludendum sine coronis. [4] Nam neque laetitiae descriptio neque luxuriae denotatio de coronae decore aut dedecore tacuisset. Adeo et Esaias: "Quoniam, inquit, cum tympanis et psalteriis et tibiis uinum bibunt", dicturus etiam "cum coronis", si umquam hic usus fuisset et in Dei rebus.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De corona militis
Übersetzungen dieses Werks
De la couronne du soldat vergleichen
The Chaplet vergleichen
Vom Kranze des Soldaten (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidation - De Corona

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung