XX.
[1] Sed enim cum conuersatio diuinae disciplinae non factis tantum, uerum etiam uerbis periclitetur (nam sicut scriptum est, ecce homo et facta eius, ita, ex ore tuo iustificaberis), meminisse debemus etiam in uerbis quoque idololatriae incursum praecauendum aut de consuetudinis uitio aut timiditatis. [2] Deos nationum nominari lex prohibet non utique : nomina eorum pronuntiemus, quae nobis ut dicamus conuersatio extorquet. Nam id plerumque dicendum est : in templo Aesculapii illum habes, et, in uico Isidis habito, et sacerdos Iouis factus est, et multa alia in hunc modum, quando et hominibus hoc genus nomina inducuntur. Neque enim Saturnum honoro, si ita uocauero eum suo nomine ; tam non honoro, quam Marcum, si uocauero Marcum. [3] Sed ait: nomen aliorum deorum ne commemoremini neque audiatur de tuo ore. Hoc praecepit, ne deos uocemus illos. Nam et in prima parte legis, non sumes, inquit, nomen domini dei tui in uano id est idolo. Cecidit igitur in idololatriam qui idolum nomine dei honorauerit. [4] Quodsi deos dicendum erit, adiciendum est aliquid quo appareat, quia non ego illos deos dico. Nam et scriptura deos nominat, sed adicit suos uel nationum ; sicut Dauid, cum deos nominasset, ubi ait, dei autem nationum daemonia. Sed hoc mihi ad sequentia magis praestructum est. [5] Ceterum consuetudinis uitium est Mehercule dicere, Medius Fidius, accedente ignorantia quorundam, qui ignorant iusiurandum esse per Herculem. Porro quid erit deieratio per eos quos eierasti quam praeuaricatio fidei cum idololatria ? Quis enim, per quos deierat, non honorat ?