8.
Aug. Dic ergo signa quae verba sunt, ad quem sensum pertineant. Ad. Ad auditum. Aug. Quid gestus? Ad. Ad visum. Aug. Quid, cum verba scripta invenimus? num verba non sunt, an signa verborum verius intelliguntur? ut verbum sit quod cum aliquo significatu articulata voce profertur; vox autem nullo alio sensu quam auditu percipi potest: ita fit ut cum scribitur verbum, signum fiat oculis, quo illud quod ad aures pertinet, veniat in mentem. Ad. Omnino assentior. Aug. Id quoque te arbitror assentiri, cum dicimus, Nomen, significare nos aliquid. Ad. Verum est. Aug. Quid tandem? Ad. Id scilicet quod quidque appellatur, velut Romulus, Roma, virtus, fluvius, et innumerabilia caetera. Aug. Num ista quatuor nomina nullas res significant? Ad. Imo aliquas. Aug. Num nihil distat inter haec nomina, et eas res quae his significantur? Ad. Imo plurimum. Aug. Vellem abs te audire, quidnam id sit. Ad. Hoc vel in primis, quod haec signa sunt, illa non sunt. Aug. Placetne appellemus significabilia ea quae signis significari possunt et signa non sunt, sicut ea quae videri possunt, visibilia nominamus, ut de his deinceps commodius disseramus? Ad. Placet vero. Aug. Quid? illa quatuor signa quae paulo ante pronuntiasti, nullone alio signo significantur? Ad. Miror quod jam mihi excidisse arbitraris, quod ea quae scribuntur, eorum quae voce proferuntur, signorum signa esse comperimus. Aug. Dic inter ista quid distet? Ad. Quod illa visibilia sunt, haec audibilia. Cur enim et hoc nomen non admittas, si admisimus significabilia? Aug. Prorsus admitto, et gratum habeo. Sed rursus quaero, quatuor haec signa nullone alio signo audibili significari queant, ut visibilia recordatus es? Ad. Hoc quoque recentius dictum recordor. Nam nomen responderam significare aliquid, et huic significationi quatuor ista subjeceram; et illud autem et haec, si quidem voce proferuntur, audibilia esse cognosco. Aug. Quid ergo inter audibile signum et audibilia significata, quae rursus signa sunt, interest? Ad. Inter illud quidem quod dicimus, Nomen, et haec quatuor quae significationi ejus subjecimus, hoc distare video, quod illud audibile signum est signorum audibilium: haec vero audibilia quidem signa sunt, non tamen signorum, sed rerum partim visibilium, sicut est Romulus, Roma, fluvius; partim intelligibilium, sicut est virtus [Col. 1200]