• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De virginibus velandis De Virginibus Velandis

X.

[1] sic nec de aliquibus insignibus. Ceterum satis inhumanum, si feminae quidem per omnia viris subditae honorigeram notam virginitatis suae praeferant, qua suspiciantur et circumspiciantur et magnificentur a fratribus, viri autem tot virgines, tot spadones voluntarii caeco bono suo incedant, nihil gestantes, quod et ipsos faceret illustres. [2] Debebunt etiam et ipsi aliqua sibi insignia defendere, aut pennas Garamantum aut stropulos barbarorum aut cicadas Atheniensium aut cirros Germanorum aut stigmata Britonum; aut ex diverso fiat: capite velati in ecclesia lateant. [3] Certi sumus spiritum sanctum magis masculis tale aliquid subscribere potuisse, si feminis subscripsisset, cum praeter sexus auctoritatem etiam ipsius continentiae nomine masculos potius honorari oportuisset, quorum quanto sexus avidior et calidior in feminas, tanto continentia maioris ardoris laboratior ideoque dignior omni ostentatione, si ostentatio virginitatis est dignitas. [4] Non enim et continentia virginitati antistat sive viduorum sive qui ex consensu contumeliam communem iam recusaverunt? Nam virginitas gratia constat, at continentia vero virtute; non concupiscendi, cui concupiscendo inoleveris, grande certamen est; cuius autem concupiscendi ignoraveris fructum, facile non concupisces, adversarium non habens, concupiscentiam fructus. [5] Quomodo ergo non magis viris aliquid tale deus in honorem subscripsisset vel quia familiariori scilicet imagini suae vel quia plus laboranti? Si autem nihil masculo, multo magis feminae.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Virginibus Velandis
Übersetzungen dieses Werks
Du voile des vierges vergleichen
On the Veiling of Virgins vergleichen
Über die Verschleierung der Jungfrauen. (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidations - On the Veiling of Virgins

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung