XI.
[1] Sed quod supra intermisimus ex parte subsecutae disputationis, ne cohaerentiam eius dispergeremus, nunc responso expungemus. Ubi enim gradum fiximus de apostoli absoluta definitione, omnem mulierem etiam omnis aetatis intelligendam, responderi ex diverso habebat, ergo a nativitate et a primo nomine aetatis virginem operiri oportere. [2] Non ita est autem, sed ex quo intelligere se coeperit et sensum naturae suae intrare et de virginis exire et pati novum illud, quod alterius aetatis est. [3] Nam et principis generis Adam et Eva quamdiu intellectu carebant, nudi agebant; at ubi de arbore agnitionis gustaverunt, nihil primum senserunt quam erubescendum; ita sui quique sexus intellectum tegmine notaverunt. [4] Sed etsi propter angelos velanda est, sine dubio ab ea aetate lex velaminis operabitur, a qua potuerunt filiae hominum concupiscentiam sui adducere et nuptias pati; ex illo enim virgo desinit, ex quo potest non esse. [5] Et ideo penes Israelem illicitum est ad virum tradere nisi post contestatam sanguine maturitatem; ita ante hunc indicem acerba res est. Igitur si tamdiu virgo, quamdiu acerba est, desinit virginem, cum matura cognoscitur, et ut non virgo iam legi applicatur sicut et nuptiis. [6] Et desponsatae quidem habent exemplum Rebeccae, quae, cum ad sponsum ignotum adhuc ignota perduceretur, simul ipsum cognovit esse, quem de longinquo prospexerat, non sustinuit dexterae colluctationem nec osculi congressionem nec salutationis communicationem, sed confessa quod senserat, id est spiritu nuptam, negavit virginem velata ibidem. O mulierem iam de Christi disciplina! ostendit enim etiam nuptias de aspectu et animo fieri quemadmodum stuprum. [7] Nisi quod etiam Rebeccam quidam adhuc velant, de ceteris vero, id est quae desponsatae non sunt, viderit aut parentum procrastinatio ex angustiis vel scrupulositate descendens, viderit et ipsum continentiae votum: nihil pertinet ad aetatem sua spatia currentem suaque debita maturitati luentem; alia in occulto mater, natura, et alius in latenti pater, tempus, filiam suam legibus suis maritarunt. [8] Aspice nuptam iam in illam tuam virginem, et animam expectatione[m] et carnem transfiguratione[m], cui tu secundum paras maritum: iam et vox obsolefacta est et membra completa sunt et pudor ubique vestitur et menses tributa defendunt, ac tu mulierem negas, quam muliebria pati dicis? [9] Si congressio viri mulierem facit, non tegantur nisi post ipsam nuptiarum passionem -- atquin etiam apud ethnicos velatae ad virum ducuntur --; si autem ad desponsationem velantur, quia et corpore et spiritu masculo mixtae sunt per osculum et dexteras, per quae primum resignarunt pudorem spiritu, per commune conscientiae pignus, quo totam condixerunt confusionem, quanto magis tempus illas velabit, sine quo sponsari non possunt et quo urgente sine sponsalibus virgines desinunt esse! [10] Tempus etiam ethnici observant, ut ex lege naturae iura sua aetatibus reddant; nam feminas quidem a duodecim annis, masculum vero a duobus amplius ad negotia mittunt, pubertatem in annis, non sponsalibus aut nuptiis decernentes; mater familiae vocatur, licet virgo, et pater familiae, licet investis. A nobis nec naturalia observantur, quasi alius sit deus naturae quam noster.