Caput V: Tam non esse cogitandum de infinitis temporum spatiis ante mundum, quam nec de infinitis locorum spatiis extra mundum, quia, sicut nulla ante ipsum sunt tempora, ita nulla extra ipsum sunt loca.
Deinde uidendum est, isti, qui deum conditorem mundi esse consentiunt et tamen quaerunt de mundi tempore quid respondeamus, quid ipsi respondeant de mundi loco. ita enim quaeritur, cur potius tunc et non antea factus sit, quemadmodum quaeri potest, cur hic potius ubi est et non alibi. nam si infinita spatia temporis ante mundum cogitant, in quibus eis non uidetur deus ab opere cessare potuisse, similiter cogitent extra mundum infinita spatia locorum, in quibus si quisquam dicat non potuisse uacare omnipotentem, nonne consequens erit, ut innumerabiles mundos cum Epicuro somniare cogantur - ea tantum differentia, quod eos ille fortuitis motibus atomorum gigni adserit et resolui, isti autem opere dei factos dicturi sunt - , si eum per interminabilem inmensitatem locorum extra mundum circumquaque patentium uacare noluerint, nec eosdem mundos, quod etiam de isto sentiunt, ulla causa posse dissolui? cum his enim agimus, qui et deum incorporeum et omnium naturarum, quae non sunt quod ipse, creatorem nobis cum sentiunt; alios autem nimis indignum est ad istam disputationem religionis admittere, maxime quod apud eos, qui multis dis sacrorum obsequium deferendum putant, isti philosophos ceteros nobilitate atque auctoritate uicerunt, non ob aliud, nisi quia longo quidem interuallo, uerumtamen reliquis propinquiores sunt ueritati. an forte substantiam dei, quam nec includunt nec determinant nec distendunt loco, sed eam, sicut de deo sentire dignum est, fatentur incorporea praesentia ubique totam, a tantis locorum extra mundum spatiis absentem esse dicturi sunt, et uno tantum atque in conparationem illius infinitatis tam exiguo loco, in quo mundus est, occupatam? non opinor eos in haec uaniloquia progressuros. cum igitur unum mundum ingenti quidem mole corporea, finitum tamen et loco suo determinatum et operante deo factum esse dicant: quod respondent de infinitis extra mundum locis, cur in eis ab opere deus cesset, hoc sibi respondeant de infinitis ante mundum temporibus, cur in eis ab opere deus cessauerit. et sicut non est consequens, ut fortuito potius quam ratione diuina deus non alio, sed isto in quo est loco mundum constituerit, cum pariter infinitis ubique patentibus nullo excellentiore merito posset hic eligi, quamuis eandem diuinam rationem, qua id factum est, nulla possit humana conprehendere: ita non est consequens, ut deo aliquid existimemus accidisse fortuitum, quod illo potius quam anteriore tempore condidit mundum, cum aequaliter anteriora tempora per infinitum retro spatium praeterissent nec fuisset aliqua differentia, unde tempus tempori eligendo praeponeretur. quodsi dicunt inanes esse hominum cogitationes, quibus infinita imaginantur loca, cum locus nullus sit praeter mundum, respondetur eis isto modo: inaniter homines cogitare praeterita tempora uacationis dei, cum tempus nullum sit ante mundum.