• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber XII

Caput V: Quod in omni naturae specie ac modo laudabilis sit creator.

Naturae igitur omnes, quoniam sunt et ideo habent modum suum, speciem suam et quandam se cum pacem suam, profecto bonae sunt; et cum ibi sunt, ubi esse per naturae ordinem debent, quantum acceperunt, suum esse custodiunt; et quae semper esse non acceperunt, pro usu motuque rerum, quibus creatoris lege subduntur, in melius deteriusue mutantur, in eum diuina prouidentia tendentes exitum, quem ratio gubernandae uniuersitatis includit; ita ut nec tanta corruptio, quanta usque ad interitum naturas mutabiles mortalesque perducit, sic faciat non esse quod erat, ut non inde fiat consequenter quod esse debebat. quae cum ita sint, deus, qui summe est atque ob hoc ab illo facta est omnis essentia, quae non summe est - quia neque illi aequalis esse deberet, quae de nihilo facta esset, neque ullo modo esse posset, si ab illo facta non esset - , nec ullorum uitiorum offensione uituperandus et omnium naturarum consideratione laudandus est.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung