• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber XVI

Caput V: De descensione domini ad confundendam linguam aedificantium turrem.

Quod enim scriptum est: et descendit dominus uidere ciuitatem et turrem, quam aedificauerunt filii hominum, hoc est non filii dei, sed illa societas secundum hominem uiuens, quam terrenam dicimus ciuitatem: non loco mouetur deus, qui semper est ubique totus, sed descendere dicitur, cum aliquid facit in terra, quod praeter usitatum naturae cursum mirabiliter factum praesentiam quodammodo eius ostendat; nec uidendo discit ad tempus, qui numquam potest aliquid ignorare, sed ad tempus uidere et cognoscere dicitur, quod uideri et cognosci facit. non sic ergo uidebatur illa ciuitas, quomodo eam deus uideri fecit, quando sibi quantum displiceret ostendit. quamuis possit intellegi deus ad illam ciuitatem descendisse, quia descenderunt angeli eius in quibus habitat; ut, quod adiunctum est: et dixit dominus deus: ecce genus unum et labium unum omnium, et cetera, ac deinde additum: uenite et descendentes confundamus ibi linguam eorum, recapitulatio sit, demonstrans quemadmodum factum sit, quod dictum fuerat: descendit dominus. si enim iam descenderat, quid sibi uult: uenite et descendentes confundamus - quod intellegitur angelis dictum - , nisi quia per angelos descendebat, qui in angelis descendentibus erat? et bene non ait: uenite et descendentes confundite, sed: confundamus ibi linguam eorum, ostendens ita se operari per ministros suos, ut sint etiam ipsi cooperatores dei, sicut apostolus dicit: dei enim sumus cooperarii.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung