Caput XXXV: De trium prophetarum uaticinio, id est Aggaei, Zachariae et Malachiae.
Restant tres minores prophetae, qui prophetauerunt in fine captiuitatis, Aggaeus, Zacharias, Malachias. quorum Aggaeus Christum et ecclesiam hac apertius breuitate prophetat: haec dicit dominus exercituum: adhuc unum modicum est, et ego commouebo caelum et terram et mare et aridam, et mouebo omnes gentes, et ueniet desideratus cunctis gentibus. haec prophetia partim conpleta iam cernitur, partim speratur in fine conplenda. mouit enim caelum angelorum et siderum testimonio, quando incarnatus est Christus; mouit terram ingenti miraculo de ipso uirginis partu; mouit mare et aridam, cum et in insulis et in orbe toto Christus adnuntiatur: ita moueri omnes gentes uidemus ad fidem. iam uero quod sequitur: et ueniet desideratus cunctis gentibus, de nouissimo eius exspectatur aduentu. ut enim esset desideratus exspectantibus, prius oportuit eum dilectum esse credentibus. Zacharias de Christo et ecclesia: exulta, inquit, ualde, filia Sion, iubila, filia Hierusalem; ecce rex tuus uenit tibi iustus et saluator; ipse pauper et adscendens super asinum et super pullum filium asinae; et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae. hoc quando factum sit, ut dominus Christus in itinere iumento huius generis uteretur, in euangelio legitur, ubi et haec prophetia commemoratur ex parte, quantum illi loco sufficere uisum est. alio loco ad ipsum Christum in spiritu prophetiae loquens de remissione peccatorum per eius sanguinem: tu quoque, inquit, in sanguine testamenti tui emisisti uinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. quid per hunc lacum uelit intellegi, possunt diuersa sentiri etiam secundum rectam fidem. mihi tamen uidetur non eo significari melius, nisi humanae miseriae profunditatem siccam quodammodo et sterilem, ubi non sunt fluenta iustitiae, sed iniquitatis lutum. de hoc quippe etiam in psalmo dicitur: et eduxit me de lacu miseriae et de luto limi. Malachias prophetans ecclesiam, quam per Christum cernimus propagatam, Iudaeis apertissime dicit ex persona dei: non est mihi uoluntas in uobis, et munus non suscipiam de manu uestra. ab ortu enim solis usque ad occasum magnum nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificabitur et offeretur nomini meo oblatio munda; quia magnum nomen meum in gentibus, dicit dominus. hoc sacrificium per sacerdotium Christi secundum ordinem Melchisedech cum in omni loco a solis ortu usque ad occasum deo iam uideamus offerri, sacrificium autem Iudaeorum, quibus dictum est: non est mihi uoluntas in uobis, nec accipiam munus de manibus uestris, cessasse negare non possunt: qui adhuc exspectant alium Christum, cum hoc, quod prophetatum legunt et inpletum uident, inpleri non potuerit nisi per ipsum? dicit enim paulo post de ipso ex persona dei: testamentum meum erat cum eo uitae et pacis, et dedi ei, ut timore timeret me, et a facie nominis mei reuereretur. lex ueritatis erat in ore ipsius, in pace dirigens ambulauit me cum et multos conuertit ab iniquitate; quoniam labia sacerdotis custodient scientiam et legem inquirent ex ore eius; quoniam angelus domini omnipotentis est. nec mirandum est, quia domini omnipotentis angelus dictus est Christus Iesus. sicut enim seruus propter formam serui, in qua uenit ad homines, sic angelus propter euangelium, quod nuntiauit hominibus. nam si Graeca ista interpretemur, et euangelium bona nuntiatio est et angelus nuntius. de ipso quippe iterum dicit: ecce mittam angelum meum, et prospiciet uiam ante faciem meam; et subito ueniet in templum suum dominus: quem uos quaeritis, et angelus testamenti, quem uos uultis. ecce uenit, dicit dominus omnipotens; et quis sustinebit diem introitus eius? aut quis resistet in adspectu eius? hoc loco et primum et secundum Christi praenuntiauit aduentum; primum scilicet, de quo ait: et subito ueniet in templum suum, id est in carnem suam, de qua dixit in euangelio: soluite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud; secundum uero, ubi ait: ecce uenit, dicit dominus omnipotens, et quis sustinebit diem introitus eius? aut quis resistet in adspectu eius? quod autem dixit: dominus, quem uos quaeritis, et angelus testamenti, quem uos uultis, significauit utique etiam Iudaeos secundum scripturas, quas legunt, Christum quaerere et uelle. sed multi eorum, quem quaesierunt et uoluerunt, uenisse non agnouerunt, excaecati in cordibus suis praecedentibus meritis suis. quod sane hic nominat testamentum, uel supra, ubi ait: testamentum meum erat cum eo, uel hic, ubi eum dixit angelum testamenti, nouum procul dubio testamentum debemus accipere, ubi sempiterna, non uetus, ubi temporalia sunt promissa; quae pro magno habentes plurimi infirmi et deo uero talium rerum mercede seruientes, quando uident eis inpios abundare, turbantur. propter quod idem propheta, ut noui testamenti aeternam beatitudinem, quae non dabitur nisi bonis, distingueret a ueteris terrena felicitate, quae plerumque datur et malis: ingrauastis, inquit, super me uerba uestra, dicit dominus, et dixistis: in quo detraximus de te? dixistis: uanus est omnis, qui seruit deo, et quid plus, quia custodiuimus obseruationes eius, et quia ambulauimus supplicantes ante faciem domini omnipotentis? et nunc nos beatificamus alienos, et reaedificantur omnes, qui faciunt iniqua; et aduersati sunt deo, et salui facti sunt. haec oblocuti sunt, qui timebant dominum, unusquisque ad proximum suum; et animaduertit dominus et audiuit; et scripsit librum memoriae in conspectu suo eis, qui timent dominum et reuerentur nomen eius. isto libro significatum est testamentum nouum. denique quod sequitur audiamus: et erunt mihi, dicit dominus omnipotens, in diem qua ego facio in adquisitionem, et eligam eos sicut eligit homo filium suum seruientem sibi; et conuertimini, et uidebitis inter iustum et iniustum, et inter seruientem deo et non seruientem. quoniam ecce dies uenit ardens sicut clibanus et concremabit eos, et erunt omnes alienigenae et omnes facientes iniquitatem stipula, et incendet illos dies, qui adueniet, dicit dominus omnipotens; et non derelinquetur eorum radix neque sarmentum. et orietur uobis timentibus nomen meum sol iustitiae, et sanitas in pinnis eius; et exibitis et exultabitis sicut uituli ex uinculis resoluti; et conculcabitis iniquos, et erunt cinis sub pedibus uestris in die, in quo ego facio, dicit dominus omnipotens. hic est qui dicitur dies iudicii; de quo suo loco, si deus uoluerit, loquemur uberius.