• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber XVIII

Caput XLVII: An ante tempora Christiana aliqui fuerint extra Israeliticum genus, qui ad caelestis ciuitatis consortium pertinerent.

Quapropter quisquis alienigena, id est non ex Israel progenitus nec ab illo populo in canonem sacrarum litterarum receptus, legitur aliquid prophetasse de Christo, si in nostram notitiam uenit aut uenerit, ad cumulum a nobis commemorari potest; non quo necessarius sit, etiamsi desit, sed quia non incongrue creditur fuisse et in aliis gentibus homines, quibus hoc mysterium reuelatum est, et qui haec etiam praedicere inpulsi sunt, siue participes eiusdem gratiae fuerint siue expertes, sed per malos angelos docti sunt, quos etiam praesentem Christum, quem Iudaei non agnoscebant, scimus fuisse confessos. nec ipsos Iudaeos existimo audere contendere neminem pertinuisse ad deum praeter Israelitas, ex quo propago Israel esse coepit, reprobato eius fratre maiore. populus enim reuera, qui proprie dei populus diceretur, nullus alius fuit; homines autem quosdam non terrena, sed caelesti societate ad ueros Israelitas supernae ciues patriae pertinentes etiam in aliis gentibus fuisse negare non possunt; quia si negant, facillime conuincuntur de sancto et mirabili uiro Iob, qui nec indigena nec proselytus, id est aduena populi Israel fuit, sed ex gente Idumaea genus ducens, ibi ortus, ibidem mortuus est; qui diuino sic laudatur eloquio, ut, quod ad iustitiam pietatemque adtinet, nullus ei homo suorum temporum coaequetur. quae tempora eius quamuis non inueniamus in chronicis, colligimus tamen ex libro eius, quem pro sui merito Israelitae in auctoritatem canonicam receperunt, tertia generatione posteriorem fuisse quam Israel. diuinitus autem prouisum fuisse non dubito, ut ex hoc uno sciremus etiam per alias gentes esse potuisse, qui secundum deum uixerunt eique placuerunt, pertinentes ad spiritalem Hierusalem. quod nemini concessum fuisse credendum est, nisi cui diuinitus reuelatus est unus mediator dei et hominum, homo Christus Iesus, qui uenturus in carne sic antiquis sanctis praenuntiabatur, quemadmodum nobis uenisse nuntiatus est, ut una eademque per ipsum fides omnes in dei ciuitatem, dei domum, dei templum praedestinatos perducat ad deum. sed quaecumque aliorum prophetiae de dei per Iesum Christum gratia proferuntur, possunt putari a Christianis esse confictae. ideo nihil est firmius ad conuincendos quoslibet alienos, si de hac re contenderint, nostrosque faciendos, si recte sapuerint, quam ut diuina praedicta de Christo ea proferantur, quae in Iudaeorum codicibus scripta sunt; quibus auulsis de sedibus propriis et propter hoc testimonium toto orbe dispersis Christi usquequaque creuit ecclesia.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung