• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber II

Caput XXII: Quod dis Romanorum nulla umquam cura fuerit, ne malis moribus respublica deperiret.

Sed quod pertinet ad praesentem quaestionem, quamlibet laudabilem dicant istam fuisse uel esse rempublicam, secundum eorum auctores doctissimos iam longe ante Christi aduentum pessima ac flagitiosissima facta erat; immo uero nulla erat atque omnino perierat perditissimis moribus. ut ergo non periret, di custodes eius populo cultori suo dare praecipue uitae ac morum praecepta debuerunt, a quo tot templis, tot sacerdotibus et sacrificiorum generibus, tam multiplicibus uariisque sacris, tot festis sollemnitatibus, tot tantorumque ludorum celebritatibus colebantur; ubi nihil daemones nisi negotium suum egerunt, non curantes quemadmodum illi uiuerent, immo curantes ut etiam perdite uiuerent, dum tamen honori suo illa omnia metu subditi ministrarent. aut si dederunt, proferatur ostendatur legatur, quas deorum leges illi ciuitati datas contempserint Gracchi, ut seditionibus cuncta turbarent, quas Marius et Cinna et Carbo, ut in bella etiam progrederentur ciuilia causis iniquissimis suscepta et crudeliter gesta crudeliusque finita, quas denique Sulla ipse, cuius uitam mores facta describente Sallustio aliisque scriptoribus historiae quis non exhorreat? quis illam rempublicam non tunc perisse fateatur? an forte propter huiuscemodi ciuium mores Vergilianam illam sententiam, sicut solent, pro defensione deorum suorum obponere audebunt: discessere omnes adytis arisque relictis di, quibus imperium hoc steterat? primum si ita est, non habent cur querantur de religione Christiana, quod hac offensi eos di sui deseruerint, quoniam quidem maiores eorum iam pridem moribus suis ab urbis altaribus tam multos ac minutos deos tamquam muscas abegerunt. sed tamen haec numinum turba ubi erat, cum longe antequam mores corrumperentur antiqui a Gallis Roma capta et incensa est? an praesentes forte dormiebant? tunc enim tota urbe in hostium potestatem redacta collis solus Capitolinus remanserat, qui etiam ipse caperetur, nisi saltem anseres dis dormientibus uigilarent. unde paene in superstitionem Aegyptiorum bestias auesque colentium Roma deciderat, cum anseri sollemnia celebrabant. uerum de his aduenticiis et corporis potius quam animi malis, quae uel ab hostibus uel alia clade accidunt, nondum interim disputo: nunc ago de labe morum, quibus primum paulatim decoloratis, deinde torrentis modo praecipitatis tanta quamuis integris tectis moenibusque facta est ruina reipublicae, ut magni auctores eorum eam tunc amissam non dubitent dicere. recte autem abscesserant, ut amitteretur, omnes adytis arisque relictis di, si eorum de bona uita atque iustitia ciuitas praecepta contempserat. nunc uero quales, quaeso, di fuerunt, si noluerunt cum populo cultore suo uiuere, quem male uiuentem non docuerant bene uiuere?

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung