• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber XX

Caput XXV: De prophetia Malachielis, qua dei iudicium ultimum declaratur et quorundam dicitur per purificatorias poenas facienda mundatio.

Propheta Malachiel siue Malachi, qui et angelus dictus est, qui etiam Esdras sacerdos, cuius alia in canonem scripta recepta sunt, ab aliquibus creditur - nam de illo hanc esse Hebraeorum opinionem dicit Hieronymus, iudicium nouissimum prophetat dicens: ecce uenit, dicit dominus omnipotens; et quis sustinebit diem introitus eius, aut quis ferre poterit ut adspiciat eum? quia ipse ingreditur quasi ignis conflatorii et quasi herba lauantium; et sedebit conflans et emundans sicut argentum et sicut aurum, et emundabit filios Leui, et fundet eos sicut aurum et argentum; et erunt domino offerentes hostias in iustitia, et placebit domino sacrificium Iudae et Hierusalem, sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus. et accedam ad uos in iudicio, et ero testis uelox super maleficos et super adulteros et super eos, qui iurant in nomine meo mendaciter, et qui fraudant mercedem mercennario et obprimunt per potentiam uiduas et percutiunt pupillos et peruertunt iudicium aduenae, et qui non timent me, dicit dominus omnipotens: quoniam ego dominus deus uester, et non mutor. ex his quae dicta sunt uidetur euidentius apparere in illo iudicio quasdam quorundam purgatorias poenas futuras. ubi enim dicitur: quis sustinebit diem introitus eius, aut quis ferre poterit, ut adspiciat eum? quia ipse ingreditur quasi ignis conflatorii et quasi herba lauantium; et sedebit conflans et emundans sicut argentum et sicut aurum et emundabit filios Leui, et fundet eos sicut aurum et argentum: quid aliud intellegendum est? dicit tale aliquid et Esaias: lauabit dominus sordes filiorum et filiarum Sion, et sanguinem emundabit de medio eorum spiritu iudicii et spiritu combustionis. nisi forte sic eos dicendum est emundari a sordibus et eliquari quodammodo, cum ab eis mali per poenale iudicium separantur, ut illorum segregatio atque damnatio purgatio sit istorum, quia sine talium de cetero permixtione uicturi sunt. sed cum dicit: et emundabit filios Leui et fundet eos sicut aurum et argentum; et erunt domino offerentes hostias in iustitia, et placebit domino sacrificium Iudae et Hierusalem, utique ostendit eos ipsos, qui emundabuntur, deinceps in sacrificiis iustitiae domino esse placituros, ac per hoc ipsi a sua iniustitia mundabuntur, in qua domino displicebant. hostiae porro in plena perfectaque iustitia, cum mundati fuerint, ipsi erunt. quid enim acceptius deo tales offerunt quam se ipsos? uerum ista quaestio de purgatoriis poenis, ut diligentius pertractetur, in tempus aliud differenda est. filios autem Leui et Iudam et Hierusalem ipsam dei ecclesiam debemus accipere, non ex Hebraeis tantum, sed ex aliis etiam gentibus congregatam; nec talem, qualis nunc est, ubi, si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est; sed qualis tunc erit, uelut area per uentilationem, ita per iudicium purgata nouissimum, eis quoque igne mundatis, quibus talis mundatio necessaria est, ita ut nullus omnino sit, qui offerat sacrificium pro peccatis suis. omnes enim qui sic offerunt, profecto in peccatis sunt, pro quibus dimittendis offerunt, ut, cum obtulerint acceptumque deo fuerit, tunc dimittantur.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung