• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber III

Caput III: Non potuisse offendi deos Paridis adulterio, quod inter ipsos traditur frequentatum.

Nulla itaque causa est, quare di, quibus, ut dicunt, steterat illud imperium, cum a Graecis praeualentibus probentur uicti, Troianis peierantibus fingantur irati. nec adulterio Paridis, ut rursus a quibusdam defenduntur, ut Troiam desererent, suscensuerunt. auctores enim doctoresque peccatorum esse adsolent, non ultores. urbem Romam, inquit Sallustius, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis uagabantur. si ergo adulterium Paridis uindicandum numina censuerunt, aut magis in Romanis aut certe etiam in Romanis puniendum fuit, quia Aeneae mater hoc fecit. sed quomodo in illo illud flagitium oderant, qui in sua socia Venere non oderant - ut alia omittam - , quod cum Anchise commiserat, ex quo Aenean pepererat? an quia illud factum est indignante Menelao, illud autem concedente Vulcano? di enim, credo, non zelant coniuges suas usque adeo, ut eas etiam cum hominibus dignentur habere communes. inridere fabulas fortassis existimor nec grauiter agere tanti ponderis causam. non ergo credamus, si placet, Aenean esse Veneris filium: ecce concedo si nec Romulum Martis. si autem illud, cur non et illud? an deos fas est hominibus feminis, mares autem homines deabus misceri nefas? dura uel potius non credenda condicio, quod ex iure Veneris in concubitu Marti licuit, hoc in iure suo ipsi Veneri non licere. at utrumque firmatum est auctoritate Romana. neque enim minus credidit recentior Caesar auiam Venerem quam patrem antiquior Romulus Martem.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung