• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber III

Caput XXVI: De diuersis generibus belli, quae post conditam aedem Concordiae sunt secuta.

Praeclarum uero seditionis obstaculum aedem Concordiae, testem caedis suppliciique Gracchorum, contionantibus obponendam putarunt. quantum ex hoc profecerint, indicant secuta peiora. laborarunt enim deinceps contionatores non exemplum deuitare Gracchorum, sed superare propositum, L. Saturninus tribunus plebis et C. Seruilius praetor et multo post M. Drusus, quorum omnium seditionibus caedes primo iam tunc grauissimae, deinde socialia bella exarserunt, quibus Italia uehementer adflicta et ad uastitatem mirabilem desertionem que perducta est. bellum deinde seruile successit et bella ciuilia. quae proelia commissa sunt, quid sanguinis fusum, ut omnes fere Italae gentes, quibus Romanum maxime praepollebat imperium, tamquam saeua barbaries domarentur. iam ex paucissimis, hoc est minus quam septuaginta, gladiatoribus quemadmodum bellum seruile contractum sit, ad quantum numerum et quam acrem ferocemque peruenerit, quos ille numerus imperatores populi Romani superauerit, quas et quomodo ciuitates regionesque uastauerit, uix qui historiam conscripserunt satis explicare potuerunt. neque id solum fuit seruile bellum, sed et Macedoniam prouinciam prius seruitia depopulata sunt et deinde Siciliam oramque maritimam. quanta etiam et quam horrenda commiserint primo latrocinia, deinde ualida bella piratarum, quis pro magnitudine rerum ualeat eloqui?

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung