• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

82.

Nunc ergo iam pertractatis personis omnibus, per quas Faustus putavit scripturas veteris testamenti esse culpandas, redditoque suo cuique sermone congruo, quo vel defensi sunt homines dei adversus haereticorum carnaliumque calumnias vel reprehensis hominibus tamen scriptura laudabilis venerabilisque monstrata est, p. 684,4 videamus deinceps ex ordine, quo eos homines Faustus accusando commemoravit, quid etiam significent ipsa facta hominum, quid prophetiae gerant, quae futura praenuntient; quod iam fecimus de Abraham et Isaac et Iacob, quorum se deus ita dici voluit, tamquam solorum esset deus, qui deus est universae creaturae, non frustra utique tantum eis tribuens honorem, nisi quia noverat in eis, quod solus etiam perfecte summeque nosse poterat, sinceram praecipuamque caritatem, et quia in eis tribus patribus quodam modo consummavit magnum ac mirabile sacramentum futuri populi sui, p. 684,14 quod per liberas genuerunt non solum in libertatem, sicut per Saram et Rebeccam et Liam et Rachel, verum etiam in servitutem, sicut per eandem Rebeccam natus est Esau, cui dictum est: Eris servus fratris tui, et per ancillas non solum in servitutem, sicut per Agar, verum etiam in libertatem, sicut per Balam et Zelpham. Ita enim et in populo dei et per spiritales liberos nascuntur non solum in laudabilem libertatem, quemadmodum illi, quibus dicitur imitatores mei estote sicut et ego Christi, verum etiam in damnabilem servitutem, sicut per Philippum Simon et per carnales servos nascuntur non solum in damnabilem servitutem, qui eos imitantur, verum etiam in laudabilem libertatem, quibus dicitur: Quae dicunt facite; quae autem faciunt facere nolite. p. 685,1 Hoc magnum sacramentum quisquis in dei populo prudenter agnoverit, unitatem spiritus in vinculo pacis usque in finem quibusdam cohaerendo, quosdam tolerando custodit. Fecimus hoc et de Loth, quid eius laudandum, quid culpandum scriptura narraverit, quid intellegendum de tota illa re gesta significaverit, demonstrantes.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung