XLIV.
[1] Proinde haec pressioris apud nos testimonia disciplinae ad probationem ueritatis accedunt, a qua diuertere nemini expedit qui meminerit futuri iudicii, quo omnes nos necesse est apud Christi tribunal astare, reddentes rationem in primis fidei ipsius. [2] Quid ergo dicent, qui illam stuprauerint adulterio haeretico uirginem traditam a Christo? [3] Credo allegabunt nihil unquam sibi ab illo uel apostolis eius, de saeuis et peruersis doctrinis futuris praenuntiatum et de cauendis abominandisque praeceptum. [4] Agnoscant suam potius culpam quam illorum qui non ante praestruxerunt. [5] Adicient praeterea multa de auctoritate cuiusque doctoris haeretici: signis illos maxime doctrinae suae fidem confirmasse, mortuos suscitasse, debiles reformasse, futura significasse uti merito apostoli crederentur. [6] Quasi nec hoc scriptum sit uenturos multos qui etiam uirtutes maximas ederent ad fallaciam muniendam corruptae praedicationis. Itaque ueniam merebuntur. [7] Si uero memores dominicarum et apostolicarum [scripturarum et] denuntiationum in fide integra steterint, credo de uenia periclitabuntur respondente Domino: [8] 'Praenuntiaueram plane futuros fallaciae magistros in meo nomine et prophetarum et apostolorum etiam, et discentibus meis eadem ad uos praedicare mandaueram. [9] Semel euangelium et eiusdem regulae doctrinam apostolis meis delegaueram. Sed cum uos non crederetis, libuit mihi postea aliqua inde mutare. [10] Resurrectionem promiseran etiam carnis sed recogitaui ne implere non possem. Natum me ostenderam ex uirgine sed postea turpe mihi uisum est. [11] Patrem dixeram qui solem et pluuias fecit, sed alius me pater melior adoptauit. Prohibueram uos aurem accommodare haereticis sed erraui.' [12] Talia capit opinari eos qui exorbitant et fidei ueritatis periculum non cauent.[13] Sed nunc quidem generaliter actum est a nobis aduersus haereses omnes certis et iustis et necessariis praescriptionibus repellendas a conlatione scripturarum. [14] De reliquo si Dei gratia adnuerit etiam specialiter quibusdam respondebimus. [15] Haec in fide ueritatis ... legentibus pax et gratia dei nostri Iesu XPI in aeternum. Contra Haereticos explicit incipit Scorpiace lege feliciter.