• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Hieronymus (347-420) Vita Hilarii Vita S. Hilarionis
Caput XIV

33.

Pergit in alias regiones. – Videns etiam ibi se miris honoribus affici, perrexit Alexandriam, inde ad ulteriorem [Mss. interiorem] Oasim eremum transiturus. Et quia numquam ex quo coeperat esse monachus, in urbibus manserat, divertit ad quosdam fratres sibi notos in Bruchio, haud procul ab Alexandria; qui cum miro gaudio suscepissent senem, et iam vicina nox esset, repente audiunt discipulos eius asinum sternere, illumque parare proficisci. Itaque advoluti pedibus, rogabant ne hoc faceret; [0046C] et ante limen prostrati, citius se mori, quam tanto carere hospite testabantur. Quibus ille respondit: Idcirco abire festino, ne vobis molestiam generem. Certe ex posterioribus cognoscetis, non sine causa me subito ambulasse. Igitur altera die Gazenses cum lictoribus praefecti (nam pridie eum venisse cognoverant) intrantes monasterium, cum illum minime invenissent invicem loquebantur: Nonne vera sunt quae audivimus? magus est, et futura cognoscit. Urbs enim Gaza, postquam, profecto de Palaestina Hilarione, Iulianus in imperium successerat, destructo monasterio eius, precibus ad imperatorem datis, et Hilarionis, et Hesychii mortem impetraverat: amboque ut quaererentur, toto orbem scriptum erat.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Vita S. Hilarionis
Übersetzungen dieses Werks
Leben des hl. Einsiedlers Hilarion (BKV) vergleichen
The Life of S. Hilarion vergleichen
Vie de Saint Hilarion vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung