• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De corona militis

XIV

[1] Tanto abest ut capiti suo munus inferat idololatriae, immo iam dixerim Christo, siquidem caput uiri Christus est: tam liberum quam et Christus, ne uelamento quidem obnoxium, nedum obligamento. Porro et quod obnoxium est uelamento, caput feminae, hoc ipso iam occupatum non uacat etiam obligamento. Habet humilitatis suae sarcinam. [2] Si nudo capite uideri non debet propter angelos, multo magis coronato. Fortasse tunc illos coronato scandalizauerit. Quid enim est in capite feminae corona quam formae lena, quam summae lasciuiae nota, extrema negatio uerecundiae, conflatio inlecebrae? Propterea nec ornabitur operosius mulier ex apostoli prospectu, ut nec crinium artificio coronetur. [3] Qui tamen et uiri caput est et feminae facies, uir ecclesiae Christus Iesus, quale, oro te, sertum pro utroque sexu subiit? Ex spinis, opinor, et tribulis, in figuram delictorum quae nobis protulit terra carnis, abstulit autem uirtus crucis, omnem aculeum mortis in dominici capitis tolerantia obtundens, certe praeter figuram: contumelia in promptu est, et dedecoratio et turpitudo et his implexa saeuitia. [4] Quae tunc Domini tempora et foedauerunt et lancinauerunt, uti tu nunc laurea et myrto et olea et inlustriore quaque fronde et, quod magis usui est, centenariis quoque rosis de horto Midae lectis et utrisque liliis et omnibus uiolis coroneris, etiam gemmis forsitan et auro? ut et illam Christi coronam aemuleris, quae postea ei obuenit? Atquin et fauos post fella gustauit, nec ante rex gloriae a caelestibus salutatus est quam rex Iudaeorum proscriptus in cruce, minoratus primo a patre modico quid citra angelos, et ita gloria et honore coronatus. Si ob haec caput ei tuum debes, tale, si forte, ei repende, quale suum pro tuo obtulit, aut nec floribus coroneris si spinis non potes, quia floribus non potes.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De corona militis
Translations of this Work
De la couronne du soldat Compare
The Chaplet Compare
Vom Kranze des Soldaten (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidation - De Corona

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy