• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De corona militis

VI

[1] Quaeres igitur Dei legem? Habes communem istam in publico mundi, in naturalibus tabulis ad quas et apostolus solet prouocare, ut cum in uelamine feminae: "Nec natura, inquit, uos docet?", ut cum ad Romanos, natura facere dicens nationes ea quae sunt legis, et legem naturalem suggerit et naturam legalem. Sed et in priore epistula naturalem usum conditionis in non naturalem masculos et feminas inter se demutasse affirmans ex retributione erroris in uicem poenae, utique naturalibus patrocinatur. [2] Ipsum Deum secundum naturam prius nouimus, scilicet deum appellantes deorum, et bonum praesumentes et iudicem inuocantes. Quaeris an conditioni eius fruendae natura nobis debeat praeire? Ne illa ui rapiamur qua Dei aemulus uniuersam conditionem, certis usibus homini mancipatam, cum ipso homine corrupit: unde eam et apostolus inuitam ait uanitati succidisse, uanis primum usibus, tum turpibus et iniustis et impiis subuersam. [3] Sic itaque et circa uoluptates spectaculorum infamata conditio est ab eis qui natura quidem omnia Dei sentiunt, ex quibus spectacula instruuntur, scientia autem deficiunt illud quoque intellegere, omnia esse a diabolo mutata. Sed et huic materiae propter suauiludios nostros Graeco quoque stilo satis fecimus.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De corona militis
Translations of this Work
De la couronne du soldat Compare
The Chaplet Compare
Vom Kranze des Soldaten (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidation - De Corona

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy