• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De magistro De magistro (PL)
CAPUT V. *Signa mutua.*

12.

Aug. Quid, si quisquam tibi affirmet et probet, ut omne nomen verbum est, ita omne verbum nomen esse? poterisne invenire quid distent, praeter diversum in litteris sonum? Ad. Non potero, nec omnino distare aliquid puto. Aug. Quid, si omnia quidem quae voce articulata cum aliquo significatu proferuntur, et verba sunt et nomina; sed tamen alia de causa verba, et alia de causa nomina sunt? nihilne distabit inter nomen et verbum? Ad. Quomodo istud sit non intelligo. Aug. Hoc saltem intelligis, omne coloratum visibile esse, et omne visibile coloratum, quamvis haec duo verba distincte differenterque significent. Ad. Intelligo. Aug. Quid si ergo ita et omne verbum nomen, et omne nomen verbum est, quamvis haec ipsa duo nomina, vel duo verba, id est nomen et verbum, differentem habeant significationem? Ad. Jam video posse id accidere: sed quomodo id accidat, exspecto ut ostendas. Aug. Omne quod cum aliquo significatu articulata voce prorumpit, animadvertis, ut opinor, et aurem verberare, [Col. 1202] ut sentiri; et memoriae mandari, ut nosci possit. Ad. Animadverto. Aug. Duo ergo quaedam contingunt, cum aliquid tali voce proferimus. Ad. Ita est. Aug. Quid, si horum duorum ex uno appellata sunt verba, ex altero nomina; verba scilicet a verberando, nomina vero a noscendo, ut illud primum ab auribus, hoc autem secundum ab animo vocari meruerit?

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De magistro (PL)
Translations of this Work
Über den Meister (ChatGPT) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy