• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De magistro De magistro (PL)
CAPUT V. *Signa mutua.*

13.

Ad. Concedam, cum ostenderis quomodo recte possimus omnia verba nomina dicere. Aug. Facile est: nam credo te accepisse ac tenere pronomen dictum, quod pro ipso nomine valeat, rem tamen notet minus plena significatione quam nomen. Nam, ut opinor, definivit ille ita, quem grammatico reddidisti: Pronomen est pars orationis, quae pro ipso posita nomine, minus quidem plene, idem tamen significat. Ad. Recordor et probo. Aug. Vides igitur secundum hanc definitionem nullis nisi nominibus servire, et pro his solis poni posse pronomina, velut cum dicimus, Hic vir, ipse rex, eadem mulier, hoc aurum, illud argentum: hic, ipse, eadem, hoc, illud pronomina esse; vir, rex, mulier, aurum, argentum, nomina, quibus plenius quam illis pronominibus res significatae sunt. Ad. Video et assentior. Aug. Tu ergo nunc mihi paucas conjunctiones quaslibet enuntia. Ad. Et, que, at, atque. Aug. Haec omnia quae dixisti, nonne tibi videntur esse nomina? Ad. Non omnino. Aug. Ego saltem tibi recte locutus videor, cum dicerem, Haec omnia quae dixisti? Ad. Recte prorsus; et jam intelligo quam mirabiliter ostenderis me nomina enuntiasse: non enim aliter de his recte dici potuisset, Haec omnia. Sed enim vereor adhuc, ne propterea mihi recte locutus videaris, quod has quatuor conjunctiones etiam verba esse non nego; ut ideo de his recte dici potuerit, Haec omnia, quoniam recte dicitur, Haec verba omnia. Si autem a me quaeras quae sit pars orationis, Verba; nihil aliud respondebo quam, Nomen. Quare huic nomini fortasse pronomen adjunctum est, ut illa recta esset locutio tua.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De magistro (PL)
Translations of this Work
Über den Meister (ChatGPT) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy