• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De magistro De magistro (PL)
CAPUT V. *Signa mutua.*

14.

Aug. Acute quidem falleris, sed ut falli desinas, acutius attende quod dicam, si tamen id dicere, ut volo, valuero: nam verbis de verbis agere tam implicatum est, quam digitos digitis inserere et confricare; ubi vix dignoscitur, nisi ab eo ipso qui id agit, qui digiti pruriant, et qui auxilientur prurientibus. Ad. En toto animo adsum, nam ista haec similitudo me intentissimum fecit. Aug. Verba certe sono, et litteris constant. Ad. Ita est. Aug. Ergo ut ea potissimum auctoritate utamur, quae nobis charissima est, cum ait Paulus apostolus, Non erat in Christo Est et Non, sed Est in illo erat 1, non opinor, putandum est tres istas litteras, quas enuntiamus cum dicimus, est, fuisse in Christo, sed illud potius quod istis tribus litteris significatur. Ad. Verum dicis. Aug. Intelligis igitur eum qui ait, Est in illo erat, nihil aliud dixissequam, Est appellatur quod in illo erat: tanquam si dixisset, Virtus in illo erat; non utique aliud dixisse acciperetur, nisi, virtus appellatur quod in illo erat: ne duas istas syllabas quas enuntiamus, cum dicimus, [Col. 1203] Virtus, et non illud quod his duabus syllabis significatur, in illo fuisse arbitraremur. Ad. Intelligo ac sequor. Aug. Quid? illud nonne intelligis etiam nihil interesse utrum quisque dicat, Virtus appellatur, an, Virtus nominatur? Ad. Manifestum est. Aug. Ergo ita manifestum est, nihil interesse utrum quis dicat, Est appellatur, an, Est nominatur quod in illo erat. Ad. Video et hic nihil distare. Aug. Jamne etiam vides quid velim ostendere? Ad. Nondum sane. Aug. Itane tu non vides nomen esse id quo res aliqua nominatur? Ad. Hoc plane nihil certius video. Aug. Vides ergo, Est nomen esse, siquidem illud quod erat in illo, Est nominatur. Ad. Negare non possum. Aug. At si ex te quaererem quae sit pars orationis, Est; non opinor nomen, sed verbum esse diceres, cum id ratio etiam nomen esse docuerit. Ad. Ita est prorsus ut dicis. Aug. Num adhuc dubitas alias quoque partes orationis eodem modo, quo demonstravimus, nomina esse? Ad. Non dubito, quandoquidem fateor ea significare aliquid Si autem res ipsae quas significant, quid singulae appellentur, id est nominentur, interroges; respondere non possum, nisi eas ipsas partes orationis, quas nomina non vocamus, sed, ut cerno, vocare convincimur.


  1. II Cor. I, 19 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De magistro (PL)
Translations of this Work
Über den Meister (ChatGPT) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy