• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De magistro De magistro (PL)
CAPUT II. *Verborum significatus nonnisi verbis ab homine ostenditur.*

3.

Aug. Constat ergo inter nos verba signa esse. Ad. Constat. Aug. Quid? signum, nisi aliquid significet, potest esse signum? Ad. Non potest. Aug. Quot verba sunt in hoc versu,

Si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui?

1 Ad. Octo. Aug. Octo ergo signa sunt. Ad. Ita est. Aug. Credo te hunc versum intelligere. Ad. Satis arbitror. Aug. Dic mihi quid singula verba significent. Ad. Video quidem quid significet, si; sed nullum aliud verbum, quo id exponi possit, invenio. Aug. Saltem illud invenis, quidquid significatur hoc verbo, ubinam sit? Ad. Videtur mihi quod, si, dubitationem significet: jam dubitatio, ubi nisi in animo est? Aug. Accipio interim; persequere caetera. Ad. Nihil, quid aliud significat, nisi id quod non est? Aug. Verum fortasse dicis: sed revocat me ab assentiendo quod superius concessisti, non esse signum nisi aliquid significet; quod autem non est, nullo modo esse aliquid potest. Quare secundum verbum in hoc versu non est signum, quia non significat aliquid; et falso inter nos constitit, quod omnia verba signa sint, aut omne signum aliquid significet. Ad. Nimis quidem urges; sed quando non habemus quid significemus, omnino stulte verbum aliquod promimus: tu autem nunc mecum loquendo, credo quod nullum sonum frustra emittis, sed omnibus quae ore tuo erumpunt, signum mihi das ut intelligam aliquid; quapropter non te oportet istas duas syllabas enuntiare dum loqueris, si per eas non significas quidquam. Si autem vides necessariam per eas enuntiationem fieri, nosque doceri vel commoneri cum auribus insonant, vides etiam profecto quid velim dicere, sed explicare non possum. Aug. Quid igitur facimus? An affectionem animi quamdam, cum rem non videt, et tamen non esse invenit, aut invenisse se putat, hoc verbo significari dicimus potius, quam rem ipsam quae nulla est? Ad. Istud ipsum est fortasse quod explicare moliebar. Aug. Transeamus ergo hinc, quoquo modo se habet, ne res absurdissima nobis accidat. Ad. Quae tandem? Aug. Si nihil nos teneat, et moras patiamur. Ad. Ridiculum hoc quidem est, et tamen nescio quomodo video posse contingere; imo plane video contigisse.


  1. Aeneid. lib. 2, v. 659. ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De magistro (PL)
Translations of this Work
Über den Meister (ChatGPT) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy