• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De virginibus velandis De Virginibus Velandis

XV.

[1] Sed enim vera et tota et pura virginitas nihil magis timet quam semetipsam. Etiam feminarum oculos pati non vult: alios ipsa oculos habet. Confugit ad velamen capitis quasi ad galeam, quasi ad clipeum, qui bonum suum protegat adversus ictus temptationum, adversus iacula scandalorum, adversus suspiciones et susurros et aemulationem, ipsum quoque livorem. [2] Nam est aliquid, etiam apud ethnicos metuendum, quod fascinum vocant, infeliciorem laudis et gloriae enormioris eventum. Hoc nos interdum diabolo interpretamur, ipsius enim est boni odium, interdum deo deputamus, illius est enim superbiae iudicium, extollentis humiles et deprimentis elatos. [3] Timebit itaque virgo sanctior vel in nomine fascini hinc adversarium, inde deum, illius lividum ingenium, huius censorium lumen, et gaudebit sibi soli et deo nota. Sed et si cui innotuerit, sapit, si temptationibus gradum ob(s)truxerit. [4] Quis enim audebit oculis suis premere faciem clausam, faciem non sentientem, faciem, ut dixerim, tristem? Quicumque malus cogitatus ipsa severitate frangetur. Iam se etiam mulierem negat, quae virginem celat.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Virginibus Velandis
Translations of this Work
Du voile des vierges Compare
On the Veiling of Virgins Compare
Über die Verschleierung der Jungfrauen. (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidations - On the Veiling of Virgins

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy