• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De pudicitia De Pudicitia

XXI.

[1] Haec si apostoli magis norant, magis utique curabant. Sed et in hunc iam gradum decurram, excernens inter doctrinam apostolorum et potestatem. Disciplina hominem gubernat, potestas adsignat. Sed rursum quid potestas? . Spiritus autem Deus. [2] Quid autem docebat? Non communicandum operibus tenebrarum. Obserua quod iubet. Quis autem poterat donare delicta? Hoc solius ipsius est. Quis enim dimittit delicta, ni solus Deus? Et utique mortalia, quae in ipsum fuerint admissa et in templum eius? [3] Nam tibi quae in te reatum habeant etiam septuagies septies iuberis indulgere in persona Petri. Itaque si et ipsos beatos apostolos tale aliquid indulsisse constaret, cuius uenia a Deo, non ab homine competeret, non ex disciplina, sed ex potestate fecissent. [4] Nam et mortuos suscitauerunt, quod Deus solus, et debiles redintegrauerunt, quod nemo nisi Christus, immo et plagas inflixerunt, quod noluit Christus. Non enim decebat eum saeuire qui pati uenerat. Percussus est Ananias et Elimas, Ananias morte, Elimas caecitate, ut hoc ipso probaretur Christum et haec facere potuisse. [5] Sic et prophetae caedem et cum ea moechiam paenitentibus ignouerant, quia et seueritatis documenta fecerunt.

Exhibe igitur et nunc mihi, apostolice, prophetica exempla, ut agnoscam diuinitatem, et uindica tibi delictorum eiusmodi remittendorum potestatem. [6] Quod si disciplinae solius officia sortitus est, nec imperio praesidere, sed ministerio, quis aut quantus es indulgere, qui neque prophetam nec apostolum exhibens cares ea uirtute cuius est indulgere? [7] « Sed habet, inquis, potestatem ecclesia delicta donandi. » Hoc ego magis et agnosco et dispono, qui ipsum Paracletum in prophetis nouis habeo dicentem: « Potest ecclesia donare delictum, sed non faciam, ne et alia delinquant. » [8] Quid, si pseudopropheticus spiritus pronuntiauit? atqui magis euersoris fuisset et semetipsum de clementia commendare et ceteros ad delinquentiam temperare. Aut si et hoc secundum spiritum ueritatis adfectare gestiuit, ergo spiritus ueritatis potest quidem indulgere fornicatoribus ueniam, sed cum plurium malo non uult.

[9] De tua nunc sententia quaero, unde hoc ius ecclesiae usurpes. Si quia dixerit Petro Dominus : Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, tibi dedi claues regni caelestis, uel: Quaecumque alligaueris uel solueris in terra, erunt alligata uel soluta in caelis, idcirco praesumis et ad te deriuasse soluendi et alligandi potestatem, id est ad omnem ecclesiam Petri prouinciam, [10] qualis es, euertens atque commutans manifestam Domini intentionem personaliter hoc Petro conferentem? Super te, inquit, aedificabo ecclesiam meam, et: Dabo tibi claues, non ecclesiae, et: Quaecumque solueris uel alligaueris, non quae soluerint uel alligauerint. [11] Sic enim et exitus docet. In ipso ecclesia extructa est id est per ipsum, ipse clauem imbuit, uides quam: Viri Israelitae, auribus mandate quae dico: Iesum nazarenum uirum a Deo uobis destinatum, et reliqua. [12] Ipse denique primus in Christi baptismo reserauit aditum caelestis regni, quo soluuntur alligata retro delicta et alligantur quae non fuerint soluta, secundum ueram salutem, et Ananiam uinxit uinculo mortis et debilem pedibus absoluit uitio ualetudinis. [13] Sed et in illa disceptatione custodiendae legis primus omnium Petrus spiritu instinctus et de nationum uocatione praefatus, et nunc, inquit, cur temptastis Dominum de imponendo iugo fratribus, quod neque nos neque patres nostri sufferre ualuerunt? Sed enim per gratiam Iesu credimus nos salutem consecuturos, sicut et illi. [14] Haec sententia et soluit quae omissa sunt legis et alligauit quae reseruata sunt. Adeo nihil ad delicta fidelium capitalia potestas soluendi et alligandi Petro emancipata. [15] Cui si praeceperat Dominus etiam septuagies septies delinquenti in eum fratri indulgere, utique nihil postea alligare id est retinere mandasset, nisi forte ea quae in Dominum, non in fratrem, quis admiserit. Praeiudicatur enim non dimittenda in Deum delicta, cum in homine admissa donantur.

[16] Quid nunc et ad ecclesiam et quidem tuam, psychice? Secundum enim Petri personam spiritalibus potestas ista conueniet, aut apostolo aut prophetae. Nam et ipsa ecclesia proprie et principaliter ipse est spiritus, in quo est trinitas unius diuinitatis, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Illam ecclesiam congregat quam Dominus in tribus posuit. [17] Atque ita exinde etiam numerus omnis qui in hanc fidem conspirauerint ecclesia ab auctore et consecratore censetur. Et ideo ecclesia quidem delicta donabit, sed ecclesia spiritus per spiritalem hominem, non ecclesia numerus episcoporum. Domini enim, non famuli est ius et arbitrium; Dei ipsius, non sacerdotis.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Pudicitia
Translations of this Work
De la pudicité Compare
On Modesty Compare
Über die Ehrbarkeit (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidations - On Modesty

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy