• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber IV

Caput XVIII: Felicitatem et Fortunam qui deas putant, qua ratione secernunt.

Quid, quod et Felicitas dea est? aedem accepit, aram meruit, sacra congrua persoluta sunt. ipsa ergo sola coleretur. ubi enim ipsa esset, quid boni non esset? sed quid sibi uult, quod et Fortuna dea putatur et colitur? an aliud est felicitas, aliud fortuna? quia fortuna potest esse et mala; felicitas autem si mala fuerit, felicitas non erit. certe omnes deos utriusque sexus - si et sexum habent - nonnisi bonos existimare debemus. hoc Plato dicit, hoc alii philosophi, hoc excellentes reipublicae populorumque rectores. quomodo ergo dea Fortuna aliquando bona est, aliquando mala? an forte quando mala est, dea non est, sed in malignum daemonem repente conuertitur? quot sunt ergo deae istae? profecto quotquot homines fortunati, hoc est bonae fortunae. nam cum sint et alii plurimi simul, hoc est uno tempore, malae fortunae, numquid, si ipsa esset, simul et bona esset et mala; his aliud, illis aliud? an illa, quae dea est, semper est bona? ipsa est ergo Felicitas: cur adhibentur diuersa nomina? sed hoc ferendum est; solet enim et una res duobus nominibus appellari. quid diuersae aedes, diuersae arae, diuersa sacra? est causa, inquiunt, quia felicitas illa est, quam boni habent praecedentibus meritis; fortuna uero, quae dicitur bona, sine ullo examine meritorum fortuito accidit hominibus et bonis et malis, unde etiam Fortuna nominatur. quomodo ergo bona est, quae sine ullo iudicio uenit et ad bonos et ad malos? ut quid autem colitur, quae ita caeca est passim in quoslibet incurrens, ut suos cultores plerumque praetereat et suis contemptoribus haereat? aut si aliquid proficiunt cultores eius, ut ab illa uideantur et amentur, iam merita sequitur, non fortuito uenit. ubi est definitio illa Fortunae? ubi est quod a fortuitis etiam nomen accepit? nihil enim prodest eam colere, si fortuna est. si autem suos cultores discernit, ut prosit, fortuna non est. an et ipsam, quo uoluerit, Iuppiter mittit? colatur ergo ipse solus; non enim potest ei iubenti et eam quo uoluerit mittenti Fortuna resistere. aut certe istam mali colant, qui nolunt habere merita, quibus dea possit Felicitas inuitari.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy