• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber VII

Caput VIII: Ob quam causam cultores Iani bifrontem imaginem ipsius finxerint, quam tamen etiam quadrifrontem uideri uolunt.

Sed iam bifrontis simulacri interpretatio proferatur. duas eum facies ante et retro habere dicunt, quod hiatus noster, cum os aperimus, mundo similis uideatur; unde et palatum Graeci οὐρανός appellant, et nonnulli, inquit, poetae Latini caelum uocauerunt palatum, a quo hiatu oris et foras esse aditum ad dentes uersus et introrsus ad fauces. ecce quo perductus est mundus propter palati nostri uocabulum uel Graecum uel poeticum. quid autem hoc ad animam, quid ad uitam aeternam? propter solas saliuas colatur hic deus, quibus partim glutiendis partim spuendis sub caelo palati utraque panditur ianua. quid est porro absurdius, quam in ipso mundo non inuenire duas ianuas ex aduerso sitas, per quas uel admittat ad se aliquid intro uel emittat a se foras, et de nostro ore et gutture, quorum similitudinem mundus non habet, uelle mundi simulacrum conponere in Iano propter solum palatum, cuius similitudinem Ianus non habet? cum uero eum faciunt quadrifrontem et Ianum geminum appellant, ad quattuor mundi partes hoc interpretantur, quasi aliquid spectet mundus foras sicut per omnes facies Ianus. deinde si Ianus est mundus et mundus quattuor partibus constat, falsum est simulacrum Iani bifrontis; aut si propterea uerum est, quia etiam nomine orientis et occidentis totus solet mundus intellegi, numquid, cum duas partes alias nominamus Septentrionis et Austri, sicut illum quadrifrontem dicunt geminum Ianum, ita quisquam geminum dicturus est mundum? non habent omnino unde quattuor ianuas, quae intrantibus et exeuntibus pateant, interpretentur ad mundi similitudinem, sicut de bifronti quod dicerent saltem in ore hominis inuenerunt, nisi Neptunus forte subueniat et porrigat piscem, cui praeter hiatum oris et gutturis etiam dextra et sinistra fauces patent. et tamen hanc uanitatem per tot ianuas nulla effugit anima, nisi quae audit ueritatem dicentem: ego sum ianua.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy