• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber IX

Caput XII: De ternis contrariis, quibus secundum Platonicos daemonum hominumque natura distinguitur.

Sed nunc de his agimus, quos in natura propria descripsit inter deos et homines genere animalia, mente rationalia, animo passiua, corpore aeria, tempore aeterna. nempe cum prius deos in sublimi caelo, homines autem in terra infima disiunctos locis et naturae dignitate secerneret, ita conclusit: habetis, inquit, interim bina animalia: deos ab hominibus plurimum differentes loci sublimitate, uitae perpetuitate, naturae perfectione, nullo inter se propinquo communicatu, cum et habitacula summa ab infimis tanta intercapedo fastigii dispescat, et uiuacitas illic aeterna et indefecta sit, hic caduca et subsiciua, et ingenia illa ad beatitudinem sublimata, haec ad miserias infimata. hic terna uideo commemorata contraria de duabus naturae partibus ultimis, id est summis atque infimis. nam tria quae proposuit de dis laudabilia, eadem repetiuit, aliis quidem uerbis, ut eis aduersa alia tria ex hominibus redderet. tria deorum haec sunt: loci sublimitas, uitae perpetuitas, perfectio naturae. haec aliis uerbis ita repetiuit, ut eis tria contraria humanae condicionis obponeret. cum et habitacula, inquit, summa ab infimis tanta intercapedo fastigii dispescat, quia dixerat loci sublimitatem; et uiuacitas, inquit, illic aeterna et indefecta sit, hic caduca et subsiciua, quia dixerat uitae perpetuitatem; et ingenia illa, inquit, ad beatitudinem sublimata, haec ad miserias infimata, quia dixerat naturae perfectionem. tria igitur ab eo posita sunt deorum, id est locus sublimis, aeternitas, beatitudo; et his contraria tria hominum, id est locus infimus, mortalitas, miseria.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy