• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XII

Caput III: De inimicis dei non per naturam, sed per contrariam uoluntatem, quae cum ipsis nocet, bonae utique naturae nocet, quia uitium, si non nocet, non est.

Dicuntur autem in scripturis inimici dei, qui non natura, sed uitiis aduersantur eius imperio, nihil ei ualentes nocere, sed sibi. inimici enim sunt resistendi uoluntate, non potestate laedendi. deus namque inmutabilis est et omni modo incorruptibilis. idcirco uitium, quo resistunt deo qui eius appellantur inimici, non est deo, sed ipsis malum, neque hoc ob aliud, nisi quia corrumpit in eis naturae bonum. natura igitur contraria non est deo sed uitium, quia malum contrarium est bono. quis autem neget deum summe bonum? uitium ergo contrarium est deo, tamquam malum bono. porro autem bonum est et natura quam uitiat; unde et huic bono utique contrarium est; sed deo tantummodo tamquam bono malum, naturae uero, quam uitiat, non tantum malum, sed etiam noxium. nulla quippe mala deo noxia sed mutabilibus corruptibilibus que naturis, bonis tamen ipsorum quoque testimonio uitiorum. si enim bonae non essent, eis uitia nocere non possent. nam quid eis nocendo faciunt, nisi adimunt integritatem pulchritudinem, salutem uirtutem et quidquid boni naturae per uitium detrahi siue minui consueuit? quod si omnino desit, nihil boni adimendo non nocet ac per hoc nec uitium est. nam esse uitium et non nocere non potest. unde colligitur, quamuis non possit uitium nocere incommutabili bono, non tamen posse nocere nisi bono, quia non inest, nisi ubi nocet. hoc etiam isto modo dici potest, uitium esse nec in summo posse bono nec nisi in aliquo bono. sola ergo bona alicubi esse possunt, sola mala nusquam; quoniam naturae etiam illae, quae ex malae uoluntatis initio uitiatae sunt, in quantum uitiosae sunt, malae sunt, in quantum autem naturae sunt, bonae sunt. et cum in poenis est natura uitiosa, excepto eo, quod natura est, etiam hoc ibi bonum est, quod inpunita non est. hoc enim est iustum et omne iustum procul dubio bonum. non enim quisquam de uitiis naturalibus, sed de uoluntariis poenas luit. nam etiam quod uitium consuetudine nimioue progressu roboratum uelut naturaliter inoleuit, a uoluntate sumpsit exordium. de uitiis quippe nunc loquimur eius naturae, cui mens inest capax intellegibilis lucis, qua discernitur iustum ab iniusto.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy