• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XVI

Caput XVI: De ordine et qualitate promissionum dei, quae ad Abraham factae sunt.

Iam considerandae sunt promissiones dei factae ad Abraham. in his enim apertiora dei nostri, hoc est dei ueri, oracula apparere coeperunt de populo piorum, quem prophetica praenuntiauit auctoritas. harum prima ita legitur: et dixit dominus ad Abram: exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui et uade in terram, quam tibi demonstrauero; et faciam te in gentem magnam et benedicam te et magnificabo nomen tuum, et eris benedictus, et benedicam benedicentes te et maledicentes te maledicam, et benedicentur in te omnes tribus terrae. aduertendum est igitur duas res promissas Abrahae; unam scilicet, quod terram Chanaan possessurum fuerat semen eius, quod significatur, ubi dictum est: uade in terram, quam tibi demonstrauero, et faciam te in gentem magnam; aliam uero longe praestantiorem non de carnali, sed de spiritali semine, per quod pater est non unius gentis Israeliticae, sed omnium gentium, quae fidei eius uestigia consequuntur, quod promitti coepit his uerbis: et benedicentur in te omnes tribus terrae. hanc promissionem factam arbitratur Eusebius septuagensimo quinto anno aetatis Abrahae, tamquam mox ut facta est de Charra exierit Abraham; quoniam scripturae contradici non potest, ubi legitur: Abraham erat quinque et septuaginta annorum, cum exiit ex Charra. sed si eo anno facta est ista promissio, iam utique in Charra cum patre suo demorabatur Abraham. neque enim exire inde posset, nisi prius ibi habitasset. numquidnam ergo contradicitur Stephano dicenti: deus gloriae apparuit Abrahae patri nostro, cum esset in Mesopotamia, priusquam habitaret in Charra? sed intellegendum est, quod eodem anno facta sint omnia, et dei promissio, antequam in Charra habitaret Abraham, et in Charra habitatio eius et inde profectio; non solum quia Eusebius in chronicis ab anno huius promissionis conputat et ostendit post quadringentos et triginta annos exitum esse de Aegypto, quando lex data est, uerum etiam quia id commemorat apostolus Paulus.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy