• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XVII

Caput XI: De substantia populi dei, quae per susceptionem carnis in Christo est, qui solus eruendi ab inferis animam suam habuit potestatem.

Post haec autem prophetata ad precandum Deum propheta conuertitur; sed et ipsa precatio prophetatio est. Vsque quo, Domine, auertis in finem? subauditur "faciem tuam", sicut alibi dicitur: Quo usque auertis faciem tuam a me? Nam ideo quidam codices hic non habent auertis, sed "auerteris"; quamquam possit intellegi: "Auertis misericordiam tuam, quam promisisti Dauid". Quod autem dixit: In finem, quid est nisi usque in finem? Qui finis intellegendus est ultimum tempus, quando in Christum Iesum etiam gens illa est creditura, ante quem finem illa fieri oportebant, quae superius aerumnosa defleuit. Propter quae et hic sequitur: Exardescit sicut ignis ira tua: memento quae est mea substantia. Nihil hic melius quam ipse Iesus intellegitur substantia populi eius, ex quo natura est carnis eius. Non enim uane, inquit, constituisti omnes filios hominum. Nisi enim esset unus filius hominis substantia Israel, per quem filium hominis liberarentur multi filii hominum, uane utique constituti essent omnes filii hominum. Nunc uero omnis quidem humana natura per peccatum primi hominis in uanitatem de ueritate conlapsa est, propter quod dicit alius psalmus: Homo uanitati similis factus est, die eius uelut umbra praetereunt; sed non uane Deus constituit omnes filios hominum, quia et multos a uanitate liberat per mediatorem Iesum, et quos liberandos non esse praesciuit, ad utilitatem liberandorum et comparationem duarum inter se a contrario ciuitatum non utique uane in totius rationalis creaturae pulcherrima atque iustissima ordinatione constituit. Deinde sequitur: Quis est homo, qui uiuet et non uidebit mortem, eruet animam suam de manu inferni? Quis est iste, nisi substantia illa Israel ex semine Dauid, Christus Iesus? De quo dicit apostolus, quod surgens a mortuis iam non moritur, mors ei ultra non dominabitur. Sic enim uiuet et non uidebit mortem, ut tamen mortuus fuerit, sed animam suam eruerit de manu inferni, quo propter quorundam soluenda inferna uincla descenderat; eruerit autem potestate illa, de qua in euangelio dicit: Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy