• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XX

Caput VI: Quae sit prima resurrectio, quae secunda.

Deinde adiungit et dicit: amen, amen dico uobis, quia uenit hora et nunc est, quando mortui audient uocem filii dei, et qui audierint uiuent. sicut enim pater habet uitam in se met ipso, sic dedit et filio habere uitam in se met ipso. nondum de secunda resurrectione, id est corporum, loquitur, quae in fine futura est, sed de prima, quae nunc est. hanc quippe ut distingueret, ait: uenit hora, et nunc est. non autem ista corporum, sed animarum est. habent enim et animae mortem suam in inpietate atque peccatis, secundum quam mortem mortui sunt, de quibus idem dominus ait: sine mortuos sepelire mortuos suos; ut scilicet in anima mortui in corpore mortuos sepelirent. propter istos ergo inpietate et iniquitate in anima mortuos: uenit, inquit, hora, et nunc est, quando mortui audient uocem filii dei; et qui audierint, uiuent. qui audierint dixit qui oboedierint, qui crediderint et usque in finem perseuerauerint. nec fecit hic ullam differentiam bonorum et malorum. omnibus enim bonum est audire uocem eius et uiuere ad uitam pietatis ex inpietatis morte transeundo. de qua morte ait apostolus Paulus: ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est, ut qui uiuunt iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. omnes itaque mortui sunt in peccatis, nemine prorsus excepto, siue originalibus siue etiam uoluntate additis, uel ignorando uel sciendo nec faciendo quod iustum est; et pro omnibus mortuis uiuus mortuus est unus, id est nullum habens omnino peccatum; ut, qui per remissionem peccatorum uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro omnibus mortuus est propter peccata nostra et resurrexit propter iustificationem nostram, ut credentes in eum, qui iustificat inpium, ex inpietate iustificati, tamquam ex morte uiuificati, ad primam resurrectionem, quae nunc est, pertinere possimus. ad hanc enim primam non pertinent, nisi qui beati erunt in aeternum; ad secundam uero, de qua mox locuturus est, et beatos pertinere docebit et miseros. ista est misericordiae, illa iudicii. propter quod in psalmo scriptum est: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine. de quo iudicio consequenter adiunxit atque ait: et potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est. hic ostendit, quod in ea carne ueniet iudicaturus, in qua uenerat iudicandus. ad hoc enim ait: quoniam filius hominis est. ac deinde subiungens unde agimus: nolite, inquit, mirari hoc, quia ueniet hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient uocem eius et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem uitae; qui uero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. hoc est illud iudicium, quod paulo ante, sicut nunc, pro damnatione posuerat dicens: qui uerbum meum audit et credit ei qui misit me, habet uitam aeternam et in iudicium non uenit, sed transiit a morte in uitam, id est, pertinendo ad primam resurrectionem, qua nunc transitur a morte ad uitam, in damnationem non ueniet, quam significauit appellatione iudicii, sicut etiam hoc loco, ubi ait: qui uero mala egerunt, in resurrectionem iudicii, id est damnationis. resurgat ergo in prima, qui non uult in secunda resurrectione damnari. uenit enim hora, et nunc est, quando mortui audient uocem filii dei, et qui audierint, uiuent, id est, in damnationem non uenient, quae secunda mors dicitur; in quam mortem post secundam, quae corporum futura est, resurrectionem praecipitabuntur, qui in prima, quae animarum est, non resurgunt. ueniet enim hora - ubi non ait: et nunc est, quia in fine erit saeculi, hoc est in ultimo et maximo iudicio dei - , quando omnes, qui in monumentis sunt, audient uocem eius et procedent. non dixit quemadmodum in prima: et qui audierint, uiuent. non enim omnes uiuent, ea uita scilicet, quae, quoniam beata est, sola uita dicenda est. nam utique non sine qualicumque uita possent audire et de monumentis resurgente carne procedere. quare autem non omnes uiuent, in eo quod sequitur docet: qui bona, inquit, fecerunt, in resurrectionem uitae, hi sunt qui uiuent; qui uero mala egerunt, in resurrectionem iudicii, hi sunt qui non uiuent, quia secunda morte morientur. mala quippe egerunt, quoniam male uixerunt; male autem uixerunt, quia in prima, quae nunc est, animarum resurrectione non reuixerunt aut in eo, quod reuixerant, non in finem usque manserunt. sicut ergo duae sunt regenerationes, de quibus iam supra locutus sum, una secundum fidem, quae nunc fit per baptismum, alia secundum carnem, quae fit in eius incorruptione atque inmortalitate per iudicium magnum atque nouissimum, ita sunt et resurrectiones duae, una prima, quae et nunc est et animarum est, quae uenire non permittit in mortem secundam, alia secunda, quae non nunc, sed in saeculi fine futura est, nec animarum, sed corporum est, quae per ultimum iudicium alios mittet in secundam mortem, alios in eam uitam, quae non habet mortem.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy