• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER QUARTUS DECIMUS

5.

Ex ingenio meo ista dixerim, si non apostolus totiens hoc inculcat, ut et dormientes excitet et calumniantes offocet. p. 406,18 Misit inquit deus filium suum in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne. Non ergo illa caro peccati, quia non de traduce mortalitatis in Mariam per masculum venerat; sed tamen quia de peccato est mors, illa autem caro quamvis ex virgine tamen mortalis fuit, eo ipso, quo mortalis erat, similitudinem habebat carnis peccati. Hoc appellat etiam peccatum consequenter dicens: Ut de peccato damnaret peccatum in carne. Item alio loco: Eum inquit qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit, ut nos simus iustitia dei in ipso. Cur ergo timeret Moyses dicere maledictum, quod Paulus non timuit dicere peccatum? Plane hoc propheta et praevidere debuit et praedicere, paratus ab haereticis cum apostolo reprehendi. Quisquis enim reprehenderit prophetam dixisse maledictum, cogitur reprehendere apostolum dixisse peccatum; nam utique maledictum comes peccati est. p. 407,6

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy