• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

77.

Si autem hoc mirum istis vanis videtur, quod aliud tunc deus praecepit dispensatoribus veteris testamenti, ubi novi gratia velabatur, aliud praedicatoribus novi testamenti, ubi veteris obscuritas revelabatur, attendant ipsum dominum Christum mutantem, quae dixerat, et aliud dicentem: ‛Quando misi vos’ inquit ‛sine sacculo et pera et calciamentis, numquid aliquid defuit vobis?’ At illi dixerunt: ‛Nihil’. Dixit ergo eis:‛Sed nunc qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium’. p. 677,3 Isti certe, si ista diversa in testamentis singulis invenirent, vetere et novo, etiam hoc clamarent duo sibi testamenta esse contraria. Quid ergo nunc respondebunt, cum idem ipse dicit: Antea misi vos sine sacculo et pera et calciamentis, et nihil vobis defuit; nunc autem qui habet sacculum, tollat, similiter et peram, et qui habet, tunicam vendat et emat gladium? Iamne intellegunt, quemadmodum nulla inconstantia praecipientis, sed ratione dispensantis pro temporum diversitate praecepta vel consilia vel permissa mutentur? Nam si dicunt certi mysterii gratia hoc de tollendo sacculo et pera et emendo gladio locutum fuisse, cur non admittunt certi mysterii gratia eundum unum deum tunc prophetas gerere bella iussisse, nunc apostolos prohibuisse? p. 677,16 Neque enim in eo, quod ex evangelio commemoravimus, verba tantum domini fuerunt, sed et obtemperantium quoque discipulorum facta secuta sunt. Nam et tunc sine sacculo et pera ierunt et nihil eis defuit, sicut eius interrogatio et eorum responsio declaravit, et nunc dixerunt ei, cum de gladio emendo iussisset: Ecce sunt hic duo gladii_. Et ille respondit: Sufficit*. Hinc et Petrus armatus inventus est, cum aurem persecutoris abscidit, ubi spontanea eius coercetur audacia, quia non ut iussus fuerat ferrum tollere, ita iussus fuerat et ferire. Latebat certe domini voluntas, cur arma portari praecepisset, quibus eos uti noluisset, verumtamen ad illum cum ratione praecipere, ad istos autem sine retractatione praecepta facere pertinebat. p. 678,3

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy