5.
Equidem ego quantum arbitror, quatenus id iam persuasum esse voluistis, ut sit ex deo etiam testamentum vetus, commodius satis atque excusatius vobis est non servantibus eius mandata, si fateamini incongruis esse adiectionibus vitiatum, quam si inviolatum idem spernatis et incorruptum. p. 764,14 Proinde hanc de vobis ego sententiam habui semper et habeo, quotiens quaeritur, cur praevaricemini testamenti veteris iussa, quod enim aut ut sapientes contemnitis falsa aut ut contumaces et indevoti neglegitis vera. Interim quia me ad credenda omnia, quae novi testamenti monumentis inserta sunt, cogis, si ipsum accipiam, scias et te, quantum ad animum, multa non credere, quae in vetere sint testamento, quamvis ipsum te profitearis accipere. - Neque enim et illud in confessis ex eodem habes et credibilibus esse maledictum omnem, qui pependerit in ligno, quia id utique pertineat et ad Iesum, - aut eum quoque in maledictis haberi, qui non suscitaverit semen in Israhel, quia id virgines quoque omnes comprehendat et pueros dei; - aut funditus interiturum eum de genere suo, qui non fuerit carnem praeputii circumcisus, quia hoc quoque ad omnem pertineat Christianum; - p. 765,2 - aut lapidibus extinguendum eum, qui solverit sabbatum ; - aut non parcendum ei, qui unumquodlibet testamenti veteris mandatum irruperit : quae omnia tu si credas firmumque habeas, quia sint eadem a deo mandata, mihi crede, manus prior iniecisses in Christum nec nunc irascerere Iudaeis, qui hunc animis ac viribus persecuti dei sui mandata complerint.