• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Vita Pauli

10.

Et post sanctum osculum residens Paulus cum Antonio ita exorsus est: 'En quem tanto labore quaesisti, putribus senectute membris operit inculta canities. En uides hominem, puluerem mox futurum. Verum quia caritas omnia sustinet, narra mihi, quaeso, ut se habeat humanum genus. An in antiquis urbibus noua tecta consurgant; quo mundus regatur imperio; an supersint aliqui, qui daemonum errore rapiantur.'

Inter has sermocinationes suspiciunt alitem coruum in ramo arboris consedisse, qui inde leniter subuolans integrum panem ante mirantium ora deposuit. Post cuius abscessum: 'Eia,' inquit Paulus, 'Dominus nobis prandium misit, uere pius, uere misericors. Sexaginta iam anni sunt quod dimidii semper panis fragmen accipio, uerum ad aduentum tuum militibus suis Christus duplicauit annonam.'

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Vita Pauli
Translations of this Work
Leben des hl. Paulus, des ersten Einsiedlers (BKV) Compare
The Life of Paulus the First Hermit Compare
Vie de Saint Paul ermite Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy