• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Boethius, Anicius Manlius Severinus (480-524) Philosophiae consolatio Consolatio philosophiae
Liber tertius

V.

[1] An vero regna regumque familiaritas efficere potentem valet? Quidni, quando eorum felicitas perpetuo perdurat? [2] Atqui plena est exemplorum vetustas, plena etiam praesens aetas, qui reges felicitatem calamitate mutaverint. O praeclara potentia, quae ne ad conservationem quidem sui satis efficax invenitur!

[3] Quodsi haec regnorum potestas beatitudinis auctor est, nonne, si qua parte defuerit, felicitatem minuat, miseriam importet? [4] Sed quamvis late humana tendantur imperia, plures necesse est gentes relinqui, quibus regum quisque non imperet. [5] Qua vero parte beatos faciens desinit potestas, hac impotentia subintrat, quae miseros facit; hoc igitur modo maiorem regibus inesse necesse est miseriae portionem.

[6] Expertus sortis suae periculorum tyrannus regni metus pendentis supra verticem gladii terrore simulavit. [7] Quae est igitur haec potestas, quae sollicitudinum morsus expellere, quae formidinum aculeos vitare nequit?

Atqui vellent ipsi vixisse securi, sed nequeunt; dehinc de potestate gloriantur. [8] An tu potentem censes, quem videas velle, quod non possit efficere? Potentem censes, qui satellite latus ambit, qui, quos terret, ipse plus metuit, qui ut potens esse videatur, in servientium manu situm est?

[9] Nam quid ego de regum familiaribus disseram, cum regna ipsa tantae imbecillitatis plena demonstrem? Quos quidem regia potestas saepe incolumis, saepe autem lapsa prosternit. [10] Nero Senecam familiarem praeceptoremque suum ad eligendae mortis coegit arbitrium, Papinianum diu inter aulicos potentem militum gladiis Antoninus obiecit. [11] Atqui uterque potentiae suae renuntiare voluerunt, quorum Seneca S. 82 opes etiam suas tradere Neroni seque in otium conferre conatus est; sed dum ruituros moles ipsa trahit, neuter quod voluit, effecit.

[12] Quae est igitur ista potentia, quam pertimescunt habentes, quam nec cum habere velis, tutus sis et, cum deponere cupias, vitare non possis?

[13] An praesidio sunt amici, quos non virtus, sed fortuna conciliat? Sed quem felicitas amicum fecit, infortunium faciet inimicum. [14] Quae vero pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus?

Qui se volet esse potentem,

Animos domet ille feroces

Nec victa libidine colla

Foedis summittat habenis.

Etenim licet Indica longe

Tellus tua iura tremescat

Et serviat ultima Thyle,

Tamen atras pellere curas

Miserasque fugare querelas

Non posse potentia non est.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Consolatio philosophiae
Translations of this Work
Trost der Philosophie (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Nachwort Trost der Philosophie

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy