• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) De resurrectione carnis

XII.

[1] Aspice nunc ad ipsa quoque exempla divinae potestatis. Dies moritur in noctem et tenebris usquequaque sepelitur; funestatur mundi honor, omnis substantia denigratur: sordent silent stupent cuncta: ubique iustitium est, quies rerum: ita lux amissa lugetur. [2] Et tamen rursus cum suo cultu cum dote cum sole eadem et integra et tota universo orbi revivescit, interficiens mortem suam noctem, rescindens sepulturam suam tenebras, heres sibimet existens, donec et nox revivescat cum suo et illa suggestu. [3] Redaccenduntur enim et stellarum radii quos matutina succensio extinxerat, reducuntur et siderum absentiae quas temporalis distinctio exemerat, redornantur et specula lunae quae menstruus numerus adtriverat. [4] Revolvuntur hiemes et aestates, verna et autumna, cum suis viribus moribus fructibus. Quippe etiam terrae de caelo disciplina est, arbores vestire post spolia, flores denuo colorare, herbas rursus imponere, exhibere eadem quae absumpta sunt semina, nec prius exhibere quam absumpta. [5] Mira ratio: de fraudatrice servatrix, ut reddat intercipit, ut custodiat perdit, interficit ut vivificet, ut integret vitiat, ut etiam ampliet prius decoquit, siquidem et uberiora et cultiora restituit quam exterminavit, re vera fenore interitu et iniuria usura et lucro damno. [6] Semel dixerim, universa conditio recidiva est: quodcumque conveneris fuit, quodcumque amiseris erit: nihil non iterum est: omnia in statum redeunt cum abscesserint, omnia incipiunt cum desierint: ideo finiuntur ut fiant: nihil deperit nisi in salutem. [7] Totus igitur hic ordo revolubilis rerum testatio est resurrectionis mortuorum: operibus eam praescripsit deus ante quam litteris, viribus praedicavit ante quam vocibus. [8] Praemisit tibi naturam magistram, submissurus et prophetiam, quo facilius credas prophetiae discipulus ante naturae, quo statim admittas cum audieris quod ubique iam videris, nec dubites deum carnis etiam resuscitatorem quem omnium noveris restitutorem. [9] Et utique si omnia homini resurgunt cui procurata sunt, porro non homini nisi et carni, quale est ut ipsa depereat in totum propter quam et cui nihil deperit?

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De resurrectione carnis
Traductions de cette œuvre
De la résurrection de la chair Comparer
On the Resurrection of the Flesh Comparer
On the Resurrection of the Flesh Comparer
Über die Auferstehung des Fleisches. (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Elucidation - On the resurrection of the flesh

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité