• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) De resurrectione carnis

XV.

[1] Age iam scindant adversarii nostri carnis animaeque contextum prius in vitae administratione ut ita audeant scindere illud etiam in vitae remuneratione: negent operarum societatem, ut merito possint etiam mercedum negare. [2] Non sit particeps in sententia caro si non fuerat et in causa: sola anima revocetur si sola decedit. At enim non magis sola decedit quam sola decucurrit illud unde decedit, vitam hanc dico. [3] Adeo autem non sola anima transigit vitam ut nec cogitatus, licet solos, licet non ad effectum per carnem deductos, auferamus a collegio carnis, siquidem in carne et cum carne et per carnem agitur ab anima quod agitur in corde. [4] Hanc denique carnis speciem, arcem animae, etiam dominus in suggillatione cogitatuum taxat: Quid cogitatis in cordibus vestris nequam? et, Qui conspexerit ad concupiscendum iam adulteravit in corde: adeo et sine opere et sine effectu cogitatus carnis est actus. [5] Sed etsi in cerebro vel in medio superciliorum discrimine vel ubiubi philosophis placet principalitas sensuum consecrata est, quod h(gemoniko&n appellatur, caro erit omne animae cogitatorium. Nunquam anima sine carne est quamdiu in carne est: nihil non cum illa agit sine qua non est. [6] Quaere adhuc an cogitatus quoque per carnem administrantur qui per carnem dinoscuntur extrinsecus: volutet aliquid anima, vultus operatur indicium; facies intentionum omnium speculum est. Negent factorum societatem cui negare non possunt cogitatorum. [7] Et illi quidem delinquentias carnis enumerant: ergo peccatrix tenebitur supplicio: nos vero etiam virtutes carnis opponimus: ergo et bene operata tenebitur praemio. Et si anima est quae agit et impellit in omnia, carnis obsequium est. [8] Sed deum non licet aut iniustum iudicem credi aut inertem----iniustum si sociam bonorum operum a praemiis arceat, inertem si sociam malorum a suppliciis secernat----cum humana censura eo perfectior habeatur quo etiam ministros facti cuiusque deposcit, nec parcens nec invidens illis quominus cum auctoribus aut poenae aut gratiae communicent fructum.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De resurrectione carnis
Traductions de cette œuvre
De la résurrection de la chair Comparer
On the Resurrection of the Flesh Comparer
On the Resurrection of the Flesh Comparer
Über die Auferstehung des Fleisches. (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Elucidation - On the resurrection of the flesh

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité