• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) De paenitentia De Paenitentia

VII.

[1] Hucusque, Christe domine, de paenitentiae disciplina servis tuis dicere vel audire contingat, quousque etiam delinquere non oportet et audientibus: vel nihil iam de paenitentia noverint, nihil eius requirant. [2] Piget secundae, immo iam ultimae spei subtexere mentionem, ne retractantes de residuo auxilio paenitendi spatium adhuc delinquendi demonstrare videamur. [3] Absit ut aliquis ita interpretetur, quasi eo sibi etiamnunc pateat ad delinquendum, quia patet ad paenitendum, et redundantiam clementiae caelestis libidinem faciat humanae temeritatis! [4] Nemo idcirco deterior sit, quia dominus melior est, totiens delinquendo quotiens et ignoscitur: ceterum finem utique evadendi habebit, qui offendendi non habebit. Evasimus semel: hactenus periculosis nosmetipsos inferamus etsi iterum evasuri videmur. [5] Plerique naufragio liberati exinde repudium et navi et mari dicunt et dei beneficium, salutem suam scilicet, memoria periculi honorant. Laudo timorem, diligo verecundiam: nolunt iterum divinae misericordiae oneri esse, formidant videri inculcare quod consecuti sunt; bona certe sollicitudine iterum experiri devitant quod semel didicerunt timere. [6] Ita modus temeritatis testatio est timoris; timor autem hominis dei honor est.

[7] Sed enim pervicacissimus hostis ille numquam malitiae suae otium facit, atquin tunc maxime saevit cum hominem plene sentit liberatum, tunc plurimum accenditur cum extinguitur. [8] Doleat et ingemiscat necesse est venia peccatorum permissa tot in homine mortis opera diruta, tot titulos dominationis retro suae erasos. Dolet quod ipsum et angelos eius Christo servus ille peccator iudicaturus est. [9] Itaque observat obpugnat obsidet, si qua possit aut oculos concupiscentia carnali ferire aut animum inlecebris saecularibus inretire aut fidem terrenae potestatis formidine evertere aut a via certa perversis traditionibus detorquere; non scandalis, non temptationibus deficit. [10] Haec igitur venena eius providens deus clausana licet ignoscentiae ianuam et intinctionis sera obstructam aliquid adhuc permisit patere: conlocavit in vestibulo paenitentiam secundam, quae pulsantibus patefaciat, sed iam semel quia iam secundo, sed amplius numquam quia proxime frustra. [11] Non enim et hoc semel satis est? Habes quod iam non merebaris: amisisti enim quod acceperas. Si tibi indulgentia domini adcommodat, unde restituas quod amiseras, iterato beneficio gratus esto, nedum ampliato. [12] Maius [est] enim restituere quam dare, quoniam miserius est perdidisse quam omnino non accepisse. Verum non statim succidendus ac subruendus est animus desperatione, si secundae quis paenitentiae debitor fuerit. [13] Pigeat sane peccare rursus, sed rursus paenitere non pigeat; pudeat iterum periclitari, sed [non] iterum liberari neminem pudeat: iterandae valitudinis iteranda medicina est. [14] Gratus in dominum extiteris, si quod tibi denuo offert, non recusaveris. Offendisti sed reconciliari adhuc potes: habes cui satisfacias et quidem volentem!

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De Paenitentia
Traductions de cette œuvre
De la pénitence Comparer
On Repentance Comparer
Über die Busse (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)
Elucidation - On Repentance

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité