• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) Adversus Hermogenem

XLV.

[1] At enim prophetae et apostoli non ita tradunt mundum a deo factum apparente solummodo et adpropinquante materiae, quia nec materiam ullam nominauerunt, sed primo sophiam conditam, initi[ar]um uiarum in opera[m] ipsius, dehinc et sermonem prolatum per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil; denique sermone eius caeli confirmati sunt et spiritu ipsius uniuersae uirtutes eorum. Hic est dei dextra et manus ambae per quas operatus est atque molitus est ---- opera enim manuum tuarum, inquit, caeli ----, per quas et mensus est caelum et palmo terram. [2] Noli ita deo adulari, ut uelis illum solo uisu et solo accessu tot ac tantas substantias protulisse et non propriis uiribus institisse. Sic enim et Hieremias commendat: Deus faciens terram in ualentia sua, parans orbem in intellegentia sua, et suo sensu extendit caelos. Haec sunt uires eius quibus enixus totum hoc condidit. Maior est gloria eius, si laborauit; denique septima die requieuit ab operibus, utrumque suo more. Aut si appres solummodo et adpropinquans fecit hunc mundum, numquid, cum facere[t] desiit, rursus apparere et adpropinquare cessauit? Atquin magis apparere coepit et ubique conueniri deus ex quo factus est mundus. [3] Vides ergo quemadmodum operatione dei uniuersa consistunt ualentia facientis terram, intellegentia parantis orbem et sensu extendentis caelum, non apparentis solummodo nec adpropinquantis sed adhibentis tantos animi sui nisus, sophiam ualentiam sensum sermonem spiritum uirtutem,quae illi non erant necessaria, si apparendo tantummodo et adpropinquando profectus fuisset. Haec autem sunt inuisibilia eius quae secundum apostolum ab institutione mundi factis eius conspiciuntur, non materiae nescio quae sed sensualia ipsius; quis enim cognouit sensum domini, de quo exclamat: profundum diuitiarum et sophiae, ut inuentibilia iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! Quid haec magis sapiunt quam: ut ex nihilo omnia facta sunt! Quae nec inueniri nec inuestigari nisi soli deo possent, alioquin inuestigabilia , si ex materia sunt inuestigata et [non] inuenta. [4] Igitur in quantum constit[u]it materiam nullam fuisse, ex hoc etiam, quod nec talem competat fuisse qualis inducitur, in tantum proba[re]tur omnia a deo ex nihilo facta; nisi quod Hermogenes eundem statum describendo materiae quo[d] est ipse, inconditum confusum turbulentum, ancipitis et praecipitis et feruidi motus, documentum artis suae dum ostendit, ipse pinxit.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Adversus Hermogenem
Traductions de cette œuvre
Against Hermogenes Comparer
Contre Hermogène Comparer
Gegen Hermogenes. (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité